M. PORCIUS CATO CENSORIUS
  
( 3rd-2nd century BC )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 2 ).
  

 
C o m m e n t a r i i   i u r i s   c i u i l i s.
     1. Qui (sc. mundus) quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris ciuilis : ‘ Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est ; forma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae. ’ – Fest., v. Mundus.
     2. Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a soricibus caligas diceret, respondit : Non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. –- Augustin., de doctr. Christ. 2, 20.