SEX. AELIUS PAETUS CATUS
  
( 2nd century BC )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 1-2 ).
  

 
T r i p e r t i t a.
     1. Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui : Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius familiae comparatum. – Gell. 4, 1. §. 20.
     2. Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram, controuersiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, notaui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae et Testae assentior. – Cic., ad fam. 7, 22.
     3. ‘ M u l i e r e s   g e n a s   n e   r a d u n t o   n e u e   l e s s u m   f u n e r i s   e r g o   h a b e n t o. ’ Hoc ueteres interpretes Sex. Aelius, L. Acilius non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari uestimenti aliquod genus funebris : L. Aelius lessum quasi lugubrem eiulationem, ut uox ipsa significat. – Cic., de leg. 2, 23. §. 59.