A.
CASCELLIUS ( 1st century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 102 ). |
1. Cascellius
iurisconsultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur ; praecipue
tamen is iocus eius innotuit : Lapidatus a populo Vatinius, cum
gladiatorium munus ederet, obtinuerat, ut aediles edicerent, ne quis
in arenam nisi pomum misisse uellet. forte his diebus Cascellius consultus
a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit : ‘ Si
in Vatinium missurus es, pomum est. ’ – Macrob.,
Sat. 2, 6. §. 1. |
2. Mercatori
deinde, quemadmodum cum socio nauim diuideret, interroganti respondisse
traditur ; ‘ Nauim si diuidis, nec tu nec socius habebis. ’ –
Macrob., ib. §. 2. |
|