LEX RIVI HIBERIENSIS
   
Irrigation decree
     
( AD 117-138 )
 

 
AE 1993, n. 1043 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
  

 
[Lex(?) paganic]a(?) pagi Gallor[um pagi(?) Be]lsinonensis pagi Segardenensis rivi / riv<u=O> Hiberiensem  /  [---] molem  rivi  Hibe/[riensis ---]e  ad aliam rem a/[--- i]mperaverint sive quid / [---] in eam  rem fieri iusserint denuntiaverintve / pecuniamve conferre imperaverint ex maioris par/tis paganorum sententia dum proportione quan/tum quique aquae ius habent sententiam dicant / et si qui arbitratu  eorum  aut  eius qui operis prae/erit operas non praestiterit aliutue quid (quod) ab eo / imperatum   denuntiatumve   erit  detractaverit  /  moramve  quo  setius  fiat  fecerit  pecuniamve  ad / diem  non   solveri,  tum  quotiens  commiserit  to/tiens  in  singula imperata magistris pagi |(denarios) XXV / d(are) d(ebeto) id  omne  magistri  pagi  in  commune redigunto / cuius eorum qui operas aliutve quid  praestare  de/bebit  magistri  pagi  curatoresve praesentiam / habere non potueri(n)t domo familiaeve  eius de/nuntie(n)t et cuius domo familiaeve eius denu[n]t[i]/atum erit ut s(upra) s(cripta) est non dederit feceritve [ean]/dem poenam quae s(upra) s(cripta) est praestare debeat ad ri/v<u=O>m Hiberiensem Capitonianum purgandum / reficiendumve ab summo usque ad molem i/mam quae est ad Recti centurionis omnes pa/gani pro parte sua quisque praestare debe/ant rivos quibus utentur communiter  plurgent  re/feciant  ita  ut  qua  fine quisque aquam habet / usque eo operas praestet perfectis  rivis  [a]b  ea  /  mole  qua  quisque  aquam  derivat  ad  prox<i=U>ma[m]  /  molem purgare anno  bis  cum  ei  magistri pa/gi diem dixerint denuntiaverint id adsidue / fieri debeat quod ipsius dolo malo  non fiat / item si quis canalem aut pontem positum habet / tamquam moles observabitur et eum locum  is  / tueri et purgare debebit et quantum ab ea re / rivus impeditus erit quominus aqua iusta per/fluat magistri pagi magisterium gerent ex K(alendis) Iun(iis) / in K(alendas) Iunias sequentes et ex quo  magistri  suffec/ti  erunt  diebus quinque prox<i=U>mis pagum in / concil[io h]abeant maiorisque partis  pagano/rum  sent[e]ntia  ab rivo Hiberiensi ex ea die / quae pa[g]anis placuerit aquam avertant dum  /  imam   sortem   aquationis  avertant   operasque  ad   /  eum  rivum  reficiendum purgandumque ex Idi-/bus Iuli(i)s inducant / pagani qui in Belsinonensi aut in pago erunt / cum pagi magistri denuntiaverint ad termi/num prox<i=U>mae villae Valeri Aviani hora secun/da in concilio adesse debebunt pro modo aqua/tionis et nequis a concilio discedat ante quam / concil[ium(?) ---] ad/fuerit c[---]a / non rec[--- mag]is/tris pagi [---] qua / ab rivo H[iberiensi ---]erit / sive quis [---]a / stercus [---] in/cilem e[---]ive/rit aqua[--- contra(?) m]aio/ris parti[s paganorum sententiam --- f]ecerit / |(denarios) CCL m[ag(istris) pagi d(are?) d(ebeto?)] / rivo Hiber[iensi ---] / per liber[tum(?) ---]/um in qu[---] / perfecta [--- intra dies quinque(?) pro]/x<i=U>mas eodem [---] / [---]ATVM qu[---] / si aquae du[cendae(?) ---] / Belsinone[---]/noque cae[---] / idemque no[---]D[---] / quibus aqua in rivo defecerit [---]/misve merentur rivos paganico[s(?) ---] / purgare sarcireque debebit in [diebus quinque(?) pro]/x<i=U>mis quibus rivus Hiberien[sis ---] / fuerit puros sartosque hab[---] / sententia purum sa[rtumque ---] / quid magistri p[agi ---] / iudicaverint t[---] / qui riv<u=O>m pu[rum(?) ---]/[-]um d(are) d(ebeto) |(denarios) quicum[que(?) --- post]/quam usus fuerit [---] / obligaverit |(denarios) XXV[---] / quantum eius inte[rerit ---] / si quis libertum tabu[larium(?) ---] / magistri pagi sustu[---] / quis quisque fecerit [---] / magistri pagi suo magi[sterio ---] / B[-]SATO[---]ERE[---] / SP[-]C[---]VAT[---] / decem quibus magist[---] / paganorum pro portio[ne ---] / quarum rem suam agent [--- actio(?) perse]/cutioue est[---] in eum [--- mag(istris) pagi pub]/licanove quicumque [---] / pignoris capio erit qu[---]/bus pignus dare noluer[it(?) ---] / prohibuerit aut dare no[luerit(?) --- |(denarios?) XXV mag(istris) pagi] / publicanove is d(are) d(ebeto) / in his rebus omnibus per[---] / publicanos duos quos V[---] / quod ex hac lege pignus [---] / captum erit in diebus qui[nque proximis in qui]/bus captum erit luito ni(s)i [luerit --- mag(istris) pagi] / publicanove eorum in paganico sub praecone ven/dere liceto / si quis pignus indebite a se captum esse arbitrabitur in / diebus quinque prox<i=U>mis iudicium cum mag(istris) pagi pub/licanove addicat qui eo loco iuri dicundo praeerit / ex quo is erit qui contra legem fecisse dicetur iudici/um intra dies quinque finiatur / si quis suo magisterio quid earum rerum quod adversus / hanc legem factum erit persecutus non erit easdem poe/nas quas qui commiserunt mag(istri) pagi paganis praesta/re debento eiusque rei in magistros pagi actio persecu/tiove omnibus paganis esto persecutor eius poenae / [eius quod(?)] exactum erit dimidium in commu[ne] redigunto / [dimidium(?) habere(?) lice]to(?) / [si(?) aquatio(?) ---]naria erit et alius utitur utive / [poterit(?) ---]it averteritve sive quid fecerit / [quo(?) minus(?) ---]e uti possit ei cuius aqua fuerit |(denarios) / [XXV quantumve eiu]s intererit praestare debeat si / [quis(?) ad(?) iusiurandu]m(?) adigere maluerit dum ipse ca/[lumniae(?) causa(?) no]n recuset is cum quo agetur iura/[re debeat(?) et(?) si(?) non(?)] iuraverit eandem poenam quae / [s(upra?) s(cripta?) est(?) praestare(?) debeat(?)] / [si quis suo magis]terio quod ex hac lege facere o/[portet non f]ecerit |(denarios) XXV in singulas res paganis / [praestare debeto eiu]sque poenae peritio persecutiov[e] / [in magistros pag]i omnibus paganis esto persecutor / [eius(?) quod(?) exactum(?)] erit dimidium paganis reddito / [dimidium(?) poen]ae habeto / [si(?) quis(?) ab(?) aliquo(?) p]oenam ex hac lege petet is a quo poe/[na petita(?) fuerit(?)] vadimonium ad eum qui prox<i=U>mae / [iurisdictio]ni(?) municipi(i) aut coloniae praeerit / [promittat(?) --- pr]ox<i=U>mae rationis habita ex edicto Mi/[nici(?) ---]ani leg(ati) Aug(usti) clarissimi viri ut in / [---] promitti oportebit iudicem / [--- inter] quos controversia erit extra ordi/[nem ---] qua secundum legem intra dies quin/[que proximas quibus(?)] datus erit pronuntiet / [is(?) qui(?) cum(?) ali]quo hac lege aget petetve hanc for/[mulam accipi]to iudex esto quitquit parret e lege / [rivi(?) Hiberiensis(?)] quae lex{s} est ex conventione paga/[nica(?) omnium(?) C]aesaraugustanorum Gallorum Cas/[cantensium Bels]inonensium paganorum illum / [(illi) facere oportere ei]us iudex illum illi c(ondemnato) / s(i) n(on) p(arret) a(bsolvito) / [hanc legem --- Fu]ndanus(?) Augustanus Alpinus leg(atus) / [iur(idicus) Imp(eratoris) Caes(aris) Tra]iani / Hadriani Aug(usti) aditus a magis/[tro pagi pagano]rum Caesaraugustanorum L(ucio) Man/[lio(?) L(uci) f(ilio?) Ani(ensi?) pagi Gallo]rum / san{c}xit ratamque esse iussit
 

 
►  Bibliography
 
 
AE 1993, n. 1043 ; HEp, 5, 1995, n. 911 ; Aguilera & Beltrán, Arqueología Aragonesa 1993, Zaragoza, 1997, pp. 61-65 ; Beltrán, XI Congresso Internazionale di Epigrafia Greca e Latina, II, Roma, 1999, pp. 21-37 ; HEp, 9, 1999, n. 612 ; HEp, 13, 2003, n. 731 ; Beltrán in Hernández Guerra, Actas del II Congreso Internacional de Historia Antigua : la Hispania de los Antoninos (98-180), Valladolid, 2005, pp. 129-139 ; AE 2006, n. 676 ; Beltrán, JRS, 96, 2006, pp. 147-197 ; Beltrán in Marco Simón, Pina Polo & Remesal Rodríguez, Repúblicas y ciudadanos : Modelos de participación cívica en el mundo antiguo, Barcelona, 2006, pp. 258 and 265-266 ; Alföldy in Haensch & Heinrichs, Herrschen und Verwalten : Der Alltag der römischen Administration in der Hohen Kaiserzeit, Köln-Weimar-Wien, 2007, p. 347 ; AE 2008, n. 617 ; Biundo in Berrendonner, Cébeillac-Gervasoni & Lamoine, Le quotidien municipal dans l'Occident romain, Clermont-Ferrand, 2008, p. 371 ; HEp, 17, 2008, n. 202 ; Nörr, ZRG RA, 125, 2008, pp. 108-187 ; Castillo García in Pintado, Los Vascones de las fuentes antiguas : en torno a una etnia de la antigüedad peninsular, Barcelona, 2009, pp. 415 ss. ; Le Roux, Pallas, 80, 2009, p. 163 ; AE 2010, n. 634 ; Fleckner, Antike Kapitalvereinigungen : ein Beitrag zu den konzeptionellen und historischen Grundlagen der Aktiengesellschaft, Köln-Weimar, 2010, p. 165 ; Roymans & Derks, Villa Landscapes in the Roman North : Economy, Culture and Lifestyles, Amsterdam, 2011, p. 13 ; Beltrán, JRS, 103, 2013, p. 233 ; Bowman & Wilson, The Roman Agricultural Economy : Organization, Investment, and Production, Oxford, 2013, p. 275.
 
 
►  Source : Eleven fragments of a bronze tablet found some 50 km west of Zaragoza in 1993.