TITULUS
HONORARIUS Decree in honor of governor Hymetius ( AD 376 ) |
CIL VI, n. 1736 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Hymetii
/ [---] Iulio Festo Hymetio c(larissimo) v(iro) / correctori Tusciae
et Umbriae praetori urbano / consulari Campaniae cum Samnio / vicario
urbis Romae aeternae proconsuli / provinciae Africae ob insignia eius
/ in rem publicam merita et ob depulsam / ab eadem provincia famis et
inopiae vastitatem / consiliis et provisionibus et quod caste / in eadem
provincia integreque versatus est / [qu]od neque aequitati in cognoscendo
/ neque iustitiae defuerit quod studium / sacerdotii provinciae restituerit
/ ut nunc a conpetitoribus adpetatur / quod antea formidini fuerit ob
quae eadem / provincia Africa decretis ad divinos principes / dominos
nostros missis / Valentem Gratianum et Valentinianum / perpetuos Augustos
/ statuam unam apud Carthaginem sub auro / alteram quoque Romae eidem
sub auro / postulandam esse credidit quod nulli
/ proconsulum vel ex
proconsulibus / statuendam antea postularit // DD(ominis) nn(ostris)
Val[ente V et Valentiniano co(n)s(ulibus?)] |
► Source : Inscription found in Rome. |