|
TABULAE
ALBERTINI VI [ = Tab. 12, 13 ] Emptio fundi ( September 15, AD 493 ) |
( Courtois, Leschi, Perrat & Saumagne, Tablettes Albertini..., Paris, 1952, pp. 233-236 ). |
|
istrumentu[m martiali]s in loco gunfliones / anno nono d(omi)ni regis guntamundus sub die sep[tim]o de[cimo k(a)l(endas) o]ctob[res] bend-/entibus iulius martialis et donatilla iugalis eius [necnon etiam eius et subscri-]/pturis coram subscribentibus particellam agri in locus qui est in g[un]f[li-]/|5|ones cun bocabulis suis sub dominio fl(aui) gemini catullini flaminis perpetui / et infantes id est locus qui supradictum est gunfliones in quo sunt plu-/s minus olibe arbores triginta cinque sitecia arbore una caprificus arb(or) / una inter adfines eiusdem agri a coro martialis benditor et ianuari[us fo]r-/tuni ab aquilo supradictus martialis benditor a meridie quintianus ab |10| africo sup(ra)dictus quintianus et uictor sibe quibus adfinibus cum quibus / eos solbensisse mostra[runt] benditoribus ex eredictate p[arentum c]um tr-/ansitis suis hec omnia superius conprehensa hac die eme[runt gemi-]/nius cresconi et iugalis eius cresconia a s(upra)s(cri)ptis benditoribus folles / [pecuniae numero quingentos quos folles quingentos cuius rei ss(u)p(ra)-]/|15|iscripte acceperunt [memorati uenditores et secum sustulerunt coram-]/que signatoribus nicil quesibi ex eode pretio rei ss(u)p(ra)[scriptae quiquam am-]/plius deberi sibi respondiderunt a pridie quam uende[rent h(abuerunt) t(enuerunt) p(ossederunt) iuris] / eorum omnia fuerunt et ex ac die in nomine emtorum suorum tras-/tulerunt ut abeant teneant possideant utantur fruantur ipsi ere-/|20|desbe eorum in perpetum et si quis de memoratam rem cum omni [iure ad] / se pertinenti de quo agitur mentionem questionem facere boluerit suo-/que iuri probaberit dunc uinci queperit tunc dabit tantum pretium / [et a]lterum tantum bel quanti ea res eo tenpore baluerit pro bicte rei re-/[cte da]ri sine dolo malo dolus malus abest aberit afuturumque erit istipula-/|25|[tus est] cresconius emtor et iugalis eius cresconia ispopondiderunt / [martiali]s et donatilla iugalis eius benditores actum tuletianos || anno || et die / [su]prascriptum ego lucianus magister petitus a martialis benditor eo quod / litteras nescit omnem pretium accepit signum || sum || supter faciente quam pro eo qua[m] / pro eum quam pro uxor eius donatilla signum X martialis et donatillae / |30| ego quadratianus ad iussu patris mei ianuari ad hunc strumentum interfui / ego paulinianus ad iussu patris mei quinti qui literas nescit ad hunc istrumentum interfu-/it ego bictorinus interfui ego lucianus scribsi et subiscripsi |
|