|
SOCIETAS
ARTIS ET NEGOTIATIONIS INTER ARTIFICES LIGNARIOS Contract of association between two carpenters ( April 28, AD 568 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 483-487, n. 158 ). Latin translation |
|
Ch(ristus)
M(aria) G(abriel). |
Regni
et consulatus sacratissimi domini nostri Flauii Iustini perpetui Augusti
imperatoris anno III, mense Pachon III, inita ex sacro iussu II.a indictione,
in clarissima Antinoi ciuitate. |
Hanc
praesentem uno exemplari scriptam communem declarationem faciunt inuicem
et ponunt communi consilio, sine ullo dolo uel metu uel ui uel necessitate
uel fraude uel qualibet subreptione uel circumscriptione, in uniuersis
quas habet clausulis et secundum infrascripta pacta, ex una parte Aurelius
Psois Isaaci filius matris Mariae, faber lignarius, hac illustri Antinoitarum
ciuitate oriundus, ex altera Aurelius Ioseph qui et Pekysis Pauli filius,
praesente et consentiente et adnuente coniuge Aurelia Ticolluthe Horuonchi
filia, uxore sua, quae cum eo interuenit in hac scripta declaratione
secundum eius uim integram : et inuicem pro sua quisque parte declarant
quae infra scripta sunt. |
Declaramus
nos suprascripti, (scilicet ego) Psois Isaaci filius faber lignarius,
maritus constitutus filiae Iosephi et Ticolluthae Dei gratia sociorum
consortiumque meorum, et ego Ioseph praedictus, uxore mea praesente
et huic communi et scriptae inuiolabili declarationi consentiente, sponte
nostra et communi consilio et sincera uoluntate, operam coniunctim daturos
nos esse in communi nostro artificio, et omnium uenalium rerum quas
nobis fabricare contigerit uenditionem facturos communi consensu et
uoluntate et consilio, sine ulla malitia et querela et contumelia et
qualibet cunctatione, immo inuicem demonstrare studentes occasiones
dimidiae partis percipiendae ex alterutrius operibus, et simul nisuros
quasi una anima et spiritu et uigore, adaequantes impigros omnes fabros
et artifices huius nostrae Antinoi ciuitatis, et inuicem nobis inseruituros
in omnibus bonis utilibusque factis et dictis, sine ulla controuersia
uel contradictione uel contumelia, et lucrum quod ad nos peruenerit
ex communi opere necnon ex quacumque re uel labore futurum esse uniuscuiusque
nostrum aequis partibus, id est pro dimidia parte, scilicet deductis
pecuniis quas forte alter alteri crediderimus, et damnum, quod quidem
semper absit, simili modo pro aequa et dimidia parte subituros esse :
nihilominus si recedere uoluerimus a mutua artificii societate, necesse
habituros aequis partibus, id est unumquemque pro dimidia parte, mutuas
pecunias agnoscere quas praecedenti tempore contraxerimus et insuper
quidquid inuicem commutauerimus per omne tempus in communi labore et
amicitia iam tum transactum ; nec licentiam futuram esse alterutri
nostrum de hac re quomodocumque controuersiam facere, praesertim mihi
Psoi genero uestro, cui spes est, si Deo placuerit, heredis et successoris
uobis existendi cum uita defuncti eritis. Et Deo fauente in laboris
et uitae inter utrumque societate degemus et in operis concordia inde
ab hodierna et suprascripta die, quae est tertia mensis Pachon ineuntis
secundae Aegyptiae indictionis, et per omne transcurrens futurum tempus,
sine fraude et contumelia. Et pro securitate omnium rerum, quae superius
a nobis declaratae sunt, horrendum quoddam iusiurandum iurauimus in
nihilo contra haec nos uenturos, eumque qui contrauenire temptauerit
soluere cogendum esse poenae nomine aureos solidos sex optimi ponderis,
hosque ex stipulatione adimplenti et resistenti parti dandos esse, praeterquam
quod qui contrauenerit et inuitus teneatur ad suprascriptas conuentiones
obseruandas : de quibus uice mutua interrogati et stipulati haec
ita habere dare praestare spopondimus, inuicem hypothecae nomine in
haec omnia obligantes quae uniuscuiusque nostrum nunc sint quaeque futura
sint, generaliter et specialiter, pignoris nomine et hypothecae iure
perinde atque ob rem iudicatam. |
Greek text ( Duke Data Bank of Documentary Papyri ). |
†
χμγ | [ ![]() ![]() |
|