SENTENTIA
DE MILITIS CUIUSDAM HEREDITATE Decision of the Iudex Datus in an intestate inheritance ( AD 37-43 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 190-191, n. 64 ). |
Quod
inter Dionysium Manlii f(ilium) equitem missicium, quius absentis causam
defendi[t] | M. Trebius Heraclides eques ala Apriana
turma Acamantis filius eius Dionysii, et | inter M. Apronium et
M. Manlium equites ala Vocontiorum turma Domestici agere|tur de
proximitate, uter eorum propior esset ad possidenda bona Dionysii Manlii
f(ilii) | equitis ala Apriana, qui intestatus decessisse diceretur,
inque eam rem L. Silius Laetus || praefectus cas[t]rorum
P. Matium (centurionem) leg(ionis) III Cyrenaicae iudicem dedisset
iudicareque | iussiset, |
P. Matius
(centurio) leg(ionis) III Cyr(enaicae),
adhibitis sibi in consilio M. Marcio P(ublii)
f(ilio) Fa1(erna) Optato deq(urione) | ala Xoitana [et] L. Herennio
Vale[n]te deq(urione) ala Apria[na] et Octauio Domestico deq(urione) |
ala Vocontiorum, causa ex u[tr]aque parte per[or]ata cauitionibusque
perlectis | sent[e]ntia[m dixit,
qu]a sent[e]ntia pr[onu]ntiauit
uideri sibi Dionysium Manlii f(ilium) || fratrem esse f[r]atris
Dionysii qui decessisse dicitur, Apronium autem et Manlium | esse sororis
eius Dionysii fili[o]s [na]t[o]s, q[ui]
ipsi c[a]uit[iones p]r[oxim]itatis exhibuerunt,
| eaque bona Dionysii quibus d(e) a(gitur) [ad eu]m [D]ionys[ium
Manlii f(ilium) equ]item missicium pertinere
| [et ei] a[ddicend]a, esse uid[e]ri. |
Acta
[Aegypto in] castri[s
– – – – – –]dio
nomo Heliopolite | [– – anno – Ti(berii)
Claudii Caesaris Aug(usti) Germ]anici
imp., mense Neo Sebasto. |
|