SENTENTIA
ARBITRI EX COMPROMISSO |
CIL IX, n. 2827 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
C(aius)
Helvidius Priscus arbiter / ex conpromisso inter Q(uintum) / Tillium
Eryllum procurato/rem Tilli Sassi et M(arcum) Paquium Aulanium / actorem
municipi(i) Histoniensium u/trisq(ue) praesentibus iuratus sententiam
/ dixit in ea verba q(uae) inf(ra) s(cripta) s(unt) / cum libellus
vetus ab actoribus Histoniensium / prolatus sit quem disideraverat Tillius
/ Sassius exhiberi et in eo scriptum fuerit / eorum locorum
de quibus agitur fa/ctam
definitionem per Q(uintum) Coelium Gal/lum M(arco) Iunio
Silano L(ucio) Norbano Balbo / co(n)s(ulibus) VIII K(alendas) Maias
inter P(ublium) Vaccium Vitulum / auctorem Histoniensium fundi Heriani/ci
et Titiam Flaccillam proauctorem Til/li Sassi fundi Vellani a(ctum)
e(sse) in re praesenti / de controversia finium ita ut utrisq(ue) /
dominis tum fundorum praesentibus / Gallus terminaret ut primum palum
/ figeret a quercu pedes circa undec/im abesset autem palus a fossa
neque / apparet quod pedes scripti essent / propter vetustatem
libelli interrupti / in ea parte in qua numerus pedum / scri(p)tus videtur
fuisse inter fos/sam autem et palum iter commune{m} / esset cuius prop(r)ietas
soli Vacci Vituli esset / ex eo palo e regione ad fraxinum notatam pal/um
fixum esse a Gallo et ab eo palo e regione ad / superciliu(m) ultimi
lacus Serrani in partem sinisterio/[rem d]erectam finem ab eodem Gallo |
|