SENTENTIA
SENECIONIS DE SEPULCRIS Sentence of Alfenius Senecio on the tombs ( AD 2nd - 3rd century ) |
CIL X, n. 3334 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
In
his(?)] aedifici(i)s et locis / [adi]acentibus aedifici(i)s sive is
locus ager est / [P(ubli)] Aeli Rufini militis / [omni]bus se possessorem
esse ex causa emptionis P(ubli?) / Aeli Abascanti patris sui Alfenio
Senecioni subpraef(ecto) / class(is) pr(aetoriae) Mis(enatis) probavit
et meruit sententiam quam ius/su eiusdem Senecionis subpraef(ecti) huic
titulo proscripsit / Senecio c(um) c(onsilio) c(onlocutus) dixit / necessariam
fuisse inspectionem aedificiorum et / loci de quibus apu<t=D>
me actum est re ipsa manifestatur / cum igitur aedificia solo puro posita
deprehende/rim neque ullo sepulchro superposita vel coniuncta ap/paret
venditionem eorum iure factam ideoque ad Aelium / Rufinum militem ex
causa emptionis pertinere videntur / loci vero sive agri quem adiacentem
aedifici(i)s Aelius Abas/cantus pater Rufini ab heredibus Patulci Diocletis
aeque / mercatus est cum habeat plurima et dispersis locis sepul/chra
ius per venditionem transferri ad emptorem / non potuit se<d=T>
cum pater Rufini et postea Rufinus quam/quam non iure facta emptione
semper in possessionem / fuerint nullo iure eum locum vindicare sibi
Patulci pos/sunt plane cum in re praesenti inspexerim [cippum ubi nomen]
/ erasum Patulci dicunt remanere [tamen vestigia scripturae] / exprimentia
haec verb[a] |
|