SENTENTIA
SENECIONIS DE SEPULCRIS Sentence of Alfenius Senecio on the tombs ( AD 2nd - 3rd century ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 276-278, n. 86 ). |
[In
his] aedificis et locis | [adi]acentibus aedificis, sive
is locus ager est, | [P.] Aeli Rufini militis, | [omni]bus
se possessorem esse ex causa emptionis P. | Aeli Abascanti
patris sui Alfenio Senecioni subpraef(ecto) || class(is) pr(aetoriae)
Mis(enensium) probavit et meruit sententiam, quam ius|su eiusdem Senecionis
subpraef(ecti) huic titulo proscripsit. | |
Senecio
c(um) c(onsilio) c(ollocutus) dixit : | |
‘ Necessariam
fuisse inspectionem aedificiorum et | loci, de quibus apu[t]
me actum est, re ipsa manifestatur. || Cum igitur aedificia solo
puro posita deprehende|rim neque ullo sepulchro superposita vel coniuncta,
ap|paret venditionem eorum iure factam, ideoque ad Aelium | Rufinum
militem ex causa emptionis pertinere videntur. | Loci vero sive
agri, quem adiacentem aedificis Aelius Abas||cantus pater Rufini ab
heredibus Patulci Diocletis aeque | mercatus est, cum habeat plurima
et dispersis locis sepul|chra, ius per venditionem transferri ad emptorem
| non potuit : set, cum pater Rufini et postea Rufinus, quam|quam
non iure facta emptione, semper in possessione<<m>> || fuerint,
nullo iure eum locum vindicare sibi Patulci pos|sunt. Plane cum in re
praesenti inspexerim [cippum, ubi nomen] | erasum
Patulci dicunt, remanere [tamen vestigia scripturae] | exprimentia
haec verb[a — — — — |
|