|
REO
CONFITENTE CAUSA EXTINGUITUR |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 555-557, n. 178 ). Latin translation |
Post
consulatum dominorum nostrorum Theodosii XII et Valentiniani II perpetuorum
Augustorum, mense Phamenoth I. Principi officii grauitatis domini nostri
magnificentissimi Aegypti praefecti Flauii Demetriani Maximi, adiuuante
Paulo singulari, Aurelius Cyrus Leontii filius negotiator, Alexandria
magna urbe oriundus, nunc negotiorum causa in hac illustri Oxyrhynchitarum
urbe degens. |
Praedictam
grauitatem per libelli dationem siue postulationem adiens, cum Nestorio
Nestorii filio et ipso Alexandrino negotiatore de pecunia credita egi :
cum autem uenerit et mihi satisdederit, nullam abhinc controuersiam
cum eo habeo nec actionem moueo uel mouebo huius rei causa : quare,
per Deum omnipotentem iuratus et per pietatem omnia uincentium dominorum
nostrorum Flauiorum Theodosii et Valentiniani perpetuorum Augustorum,
mansurum me esse declaro in omnibus rebus suprascriptis nec omnino contrauenturum.
Et securitatis gratia hanc liberationis scripturam uno exemplari feci,
et stipulatus spopondi. |
(Subscriptio
:) Aurelius Cyrus Leontii filius (negotiator
Alexandrinus ?) liberationis
scripturam feci et sacrum iuraui iusiurandum ut supra scriptum est. |
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
(Rubrica :)
Scriptura liberationis Cyri negotiatoris Alexandrini ad Nestorium. |
Greek text ( Duke Data Bank of Documentary Papyri ). |
r |
με[τ]ὰ
τὴν ὑ[π]ατίαν τῶν δεσποτῶν
ἡμῶν Θεοδοσίου τὸ ιβ καὶ | Οὐ[α]λεντινι[α]ν̣ο̣ῦ̣
τὸ β τῶν [α]ἰ[ω]νίων Ἀγούστων Φαμενὼθ α. | τῇ τά̣ξει το[ῦ [π]ρίνκιπος
τῆς ἐξουσίας τοῦ κυρίου μου τοῦ μεγαλο̣πρεπεστάτου | ἄρ̣χ̣οντος τ[ῆ]ς̣
χώρας Φλαουίου Δημητριανοῦ [Μαξί]μ̣ου, ἑπομένου | Παύλου σιγγουλαρίου,
Αὐρήλιος Κῦρος υἱὸς Λεωντίου
πρ[α]γμ[α]τε[υ]τὴς ἀπὸ τῆς | μ̣ε̣γ̣[α]λ[οπ]όλεως Ἀλεξ[α]νδρίας
τανῦν χρηματιζώμενο[ς] ἐνταῦθα | τῇ λαμπρᾷ [Ὀ]ξυρυγχιτῶν [π]όλει. προσελθὼν
τῇ αὐτῇ ἐξουσίᾳ διὰ | [λι]βέλλου δόσεως ἤτοι ἐντυχ̣ίας ᾐτιασάμην Νηστώριο̣ν
υἱὸ̣ν | Ν̣[η]σ̣τ̣ω̣ρί[ο]υ καὶ αὐτὼν Ἀλεξανδρέα πραγματευτὴν περὶ χρέους
| καὶ παραστ[α]θέντα καὶ τω εἱκανόν μοι πεποιηκότα κατὰ τουτω | ἐντε[ῦθ]εν
οὐδένα λόγον ἔχω πρ[ὸ]ς ἐ[α]υ̣τὸν οὔτε ἐνκαλῶ οὔτε | ἐνκαλέσω ταύτης
ἕνεκεν τῆς προφάσεως δι᾽ ἧς̣ ὁ[μ]ολογῶ | ἐπομνύμενος θεὼν των παντωκράτωρα
καὶ τὴν εὐσέβιαν | τῶν τὰ πάντα νικώντων δεσποτῶν ἡμῶν Θεοδοσίου καὶ
Οὐ-|αλεντινιανοῦ τῶν αἰωνίων Ἀγούστων ἐνμενῖν με | πᾶσι τοῖς ἐνγεγραμμένοις
καὶ κατὰ μηδὲν παραβῆναι, | καὶ πρὸς ἀσφάλιαν ταύτην πεποίημε τὴν διάλυσιν
ἁπλῆν | [γρ]αφῖσαν καὶ ἐπερ(ωτηθεὶς) ὡμολόγησα. (hand 2)
Αὐρήλιος Κύρος Λεον-|[τίου - ca. 16 - πεπ]οίημα[ι]
τὴν διάλυσιν καὶ ὤ-|μοσα τὸν θεῖον ὅρκον καὶ ποιήσομαι ὡς πρόκειται.
| -- --
-- -- -- -- -- -- -- -- |
v |
διάλυσις
Κύρου πραγματευτοῦ Ἀλεξάνδρεως πρὸς Νη[στώριον.] |
|