LEX
TERRITORIO METALLI VIPASCENSIS DICTA Regulations for the mining community of Vipasca ( AD 2nd century ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 590-595, n. 2 ). |
C e n t e s i m a e a r g e n t a r i a e s t i p u l a t i o n i s. Conductor
ea[rum uenditionum, quae per auctio]|nem intra
fines metalli Vipascensis fient,
exceptis iis, quas proc(urator) metallorum
iu[ssu imp(eratoris) faciet, centesimam a uendito]|re accipito. Conductor
ex pretio puteorum, quos proc(urator) metallorum uendet, cen[tesimam
ab emptore exigito]. | Si instituta auctione uniuersaliter
omnia addicta fuerint, nihilo minus uenditor ce[ntesimam conductori
socio acto]||riue eius praestare debeto. Conductori socio actoriue eius,
si uolet stipulari au[t pignus capere liceto. Conductor] | socius
actorue eius <eius> quoque summae, quae excepta in auctione erit,
centesimam exigito. [Qui res sub praecone] | habuerit, si
eas non addixerit et intra dies decem, quam sub praecone fuerint, de
condici[one uendiderit, nihilo minus con]|ductori socio actoriue eius
centesimam d(are) d(ebeto). Quod ex hoc capite legis conduct[ori socio
actoriue eius debebitur], | nisi in triduo proximo, quam debere
coeptum erit, datum solutum satisue factum erit, du[plum d(are) d(ebeto)]. || |
S c r i p t u r a e p r a e c o n i i. Qui
praeconium conduxerit, praeconem intra fines praebe[to. Pro mercede
ab eo qui uenditionem] XL minoremue fecerit, centesimas duas, ab eo
qui maiorem XC fecerit, centesimam exig[ito. Qui mancipia sub praecone
uenum] |dederit, si quinque minoremue numerum uendiderit, capitularium
in singula capita [X. . ., si maiorem numerum uendi]|derit
, in singula capita XIII conductori socio actoriue eius dare debeto.
Si quas [res proc(urator) metallorum nomine] fisci uen|det locabitue,
iis rebus conductor socius actorve eius praeconem praestare debeto.
Q[ui inuentari]um cuiusque rei uendun||dae nomine
proposuerit, conductori socio actoriue eius
XI d(are) d(ebeto). Puteorum, quos proc(urator) metallorum uendiderit,
em|ptor centesimam d(are) d(ebeto). Quod si in triduo non dederit, duplum
d(are) d(ebeto). Conductori socio actoriue eius pignus cape<re>
liceto. | Qui mulos mulas asinos asinas caballos equas sub
praecone uendiderit in k(apita) sing(ula) XIII d(are) d(ebeto). Qui
mancipia aliamue quam re[m sub] | praeconem subiecerit et
intra dies XXX de condicione uendiderit, conductori socio actoriue eius
[idem d(are) d(ebeto)]. | |
B a 1 i n e i f r u e n d i. Conductor
balinei sociusue eius omnia sua inpensa balineum, [quod ita conductum
habe]bit in || pr(idie) k(alendas) Iul(ias) primas omnibus
diebus calfacere at praestare debeto a prima luce in horam septim[am
diei mulieribus] et ab hora octava | in horam secundam noctis
uiris arbitratu proc(uratoris) qui metallis praeerit. Aquam in [alueum
usque ad] summam ranam hypo|caustis et in labrum tam mulieribus quam
uiris profluentem recte praestare debeto. Conductor a uiris sing(ulis) |
aeris semisses et a mulieribus singulis
aeris asses exigito. Excipiuntur liberti et serui
[Caes(aris), qui proc(uratori)] in officis erunt uel | commoda
percipient, item inpuberes et milites. Conductor socius actorue eius
[instrumentum balinei et e]a omnia quae || ei adsignata erunt
integra conductione peracta reddere debeto nisi si qua uetustate c[orrupta
erunt]. Aena quibus | utetur lauare tergere unguereque adipe
e recenti tricensima quaque die recte debeto. [Si qua necessaria refectio
inpedi]|erit , quo minus lauare recte possit, eius temporis pro rata
pensionem conductor reputare debe[to. Praeter] haec et siquid | aliut
eiusdem balinei exercendi causa fecerit, reputare nihil debebit. Conductori
ue[ndere ligna] nisi ex recisamini|bus ramorum quae ostili idonea non
erunt ne liceto. Si aduersus hoc quid fecerit, in singul[as uenditiones
HS] centenos n(ummos) fisco d(are) d(ebeto). || Si id balineum
recte praebitum non erit, tum proc(uratori) metallorum multam conductori
quo[ti]ens recte praebitum non erit usque | ad HS CC dicere
liceto. Lignum conductor repositum omni tempore habeto, quod diebus . . . . . . [satis
sit]. |
S u t r i n i. Qui
calciamentorum quid loramentorumue, quae sutores tractare so[lent, fecerit
clauomue cali]ga|rem fixerit uenditaueritue siue quid aliut, quod sutores
uendere debent, uendidis[se intra fines conuictus erit, is] | conductori
socio actoriue eius duplum d(are) d(ebeto). Conductor clauom ex lege
ferrariar[um uendito. Conductori soci]o || actoriue eius pignus
capere liceto. Reficere calciamenta nulli licebit nisi cu[m sua dominiue
quis curauerit refece]rit|ue. Conductor omne genus calciamentorum praestare
debeto : ni ita fecer[it, unicuique ubi uolet emendi] ius | esto. |
T o n s t r i n i. Conductor
frui debeto ita, ne alius in u[ico metalli Vipascensis inue] | territoris
eius tonstrinum quaestus causa faciat. Qui ita tonstrinum fecerit, in
sin[gulos ferramentorum usus . . . .] | conductori
socio actoriue eius d(are) d(ebeto) et ea ferramenta commissa conductori
sunto. [Excipiuntur serui] qui || dominos aut conseruos suos
curauerint. Circitoribus, quos conductor [non miserit, tondendi ius
ne es]to. Con|ductori socio actoriue eius pignoris captio esto. Qui
pignus capientem prohibuerit, [in singulas prohi]bitiones XV d(are) | debeto.
Conductor unum pluresue artifices idoneos in portionem recipito. | |
T a b e r n a r u m f u l l o n i a r u m. Vestimenta
rudia uel recurata nemini m[ercede polire nisi cui conductor so]|cius
actorue eius locauerit permiseritue liceto. Qui conuictus fuerit aduersus
ea qui[d fecisse, in singulas la]cinias || XIII conductori
socio actoriue eius d(are) d(ebeto). Pignus conductori socio actoriu[e
eius capere liceto]. | |
S c r i p t u r a e s c a u r a r i o r u m e t t e s t a r i o r u m. Qui
in finibus met[alli Vipascensis . . . . scau]ri|as
argentarias aerarias pulueremue ex scaureis rutramina ad mesuram pondu[sue
purgare tundere ure]re expe|dire frangere cernere lauare uolet quiue
lapicaedinis opus quoquo modo facien[dum suscipiet, quos ad id] faciendum | seruos
mercennariosque mittent, in triduo proximo profiteantur et soluan[t . . . . .
conductori quo]que mense || intra pr(idie) k(alendas) quasque :
ni ita fecerint, duplum d(are) d(ebento). Qui ex alis locis ubertumbis
ae[ris argentiue ru]tramina in | fines metallorum inferet,
in p(ondo) CXI conductori socio actoriue eius d(are) d(ebeto). Qu[od
ex hoc capite] legis conduc|tori socio actoriue eius debebitur neque
ea die, qua deberi coeptum erit, solu[tum satisue factum erit], d(uplum)
d(are) d(ebeto). | Conductori socio actoriue
eius pignus capere liceto et quod
eius scauriae pu[rgatum tunsum ustum expeditum
frac]|tum cretum lauatumque erit quiue lapides lausiae expeditae in
lapicaedi[nis erunt commissa ei sunto, nisi quid]||quid debitum erit
conductori socio actoriue eius solutum erit : ex[cipiuntur serui
et liberti] | flatorum argentariorum aerariorum qui flaturis dominorum
patron[orumque operam dant]. | |
L u d i m a g i s t r i. Ludi
magistros a pro(curatore) metallorum immunes es[se placet]. | |
U s u r p a t i o n e s p u t e o r u m s i u e p i t t a c i a r i u m. Qui
intra fi[nes metalli Vipascensis puteum locum]|que putei iuris retinendi
causa usurpabit occupabitue e lege metallis dicta, b[iduo proximo quod
usurpauerit occupa]||uerit
apud conductorem socium
actoremue huiusce uectigalis
profiteatu[r . . . . . . . . . . . . |
|