LEX TERRITORIO METALLI VIPASCENSIS DICTA
  
Regulations for the mining community of Vipasca
    
AD 2nd century )
 

 
CIL II, n. 5181 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
  

 
Centesimae argentariae stipulationis conductor ear[um venditionum quae per auctio]/nem intra fines metalli Vipascensis fient exceptis iis quas procu(rator) metallorum iu[ssu Imp(eratoris) faciet centesimam a vendito]/re accipito conductor ex pretio puteorum quos proc(urator) metallorum vendet cen[tesimam ab emptore   accipito]   /   si   instituta   auctione   universaliter   omnia   addicta   fuerint nihilo minus venditor ce[ntesimam conductori socio acto]/rive eius praestare debeto conductori socio actorive eius si volet stipulari au[t pignus capere liceto conductor] / socius actorve eius quoque summae quae excepta in auctione erit centesimam exigito [qui res sub praecone] / habuerit si eas non addixerit et intra dies decem quam sub praecone fuerint de condici[one vendiderit nihilo minus con]/ductori socio actorive eius centesimam d(are) d(ebeto) quod ex hoc capite legis conduct[ori socio actorive eius debebitur] / nisi in triduo proximo quam debere coeptum erit datum solutum satisve factum ert du[plum d(are) d(ebeto)] / scripturae praeconii qui praeconium conduxerit praeconem intra fines praeb[eto conductor ab eo qui venditionem] / |(denariorum) C minoremve fecerit centesimas duas ab eo qui maiorem |(denariorum) C fecerit centesimam exig[ito qui mancipia sub praecone venum] / dederit si quinque minoremve numerum vendiderit capitularium in singula capita |(denariorum) [--- si maiorem numerum vendi]/derit in singula capita |(denarios) III conductori socio actorive eius dare debeto si quas [res proc(urator) metallorum nomine fisci ven]/det locabitve iis rebus conductor socius actorve eius praeconem praestare debeto q[ui inventarium   cuiusque   rei   vendun]/dae   nomine proposuerit conductori socio actorive eius |(denarium) I d(are) d(ebeto) puteorum quos [proc(urator) metallorum vendiderit em]/ptor centesimam d(are) d(ebeto) quod si in triduo non dederit duplum d(are) d(ebeto) conductori soc[io actorive eius pignus capere liceto] / qui   mulos mulas asinos asinas caballos equas sub praecone vendiderit in k(apita) sing(ula) |(denarios) III d(are) d(ebeto) q[ui mancipia aliamve quam rem sub] / praeconem subiecerit et intra dies XXX de condicione vendiderit conductori socio [actorive eius idem d(are) d(ebeto)] / balinei fruendi conductor balinei sociusve eius omnia sua inpensa(!) balineum [quod ita conductum habebit in] / pr(idie) K(alendas) Iul(ias) primas omnibus diebus calfacere et <p=F>raestare debeto a prima luce in horam septim[am diei mulieribus et ab hora octava] / in horam secundam noctis viris arbitratu proc(uratoris) qui metallis praeerit aquam in [aenis usque ad summam ranam hypo]/caustis et in labrum ta<m=N> mulieribus quam viris profluentem recte praestare debeto [conductor a viris sing(ulis)] / aeris semisses et a mulieribus singulis aeris asses exigito excipiuntur liberti et servi [Caes(aris) qui proc(uratori) in offici(i)s erunt vel] / commoda percipient item inpuberes(!) et milites conductor socius actorve eius [balineum et instrumenta omnia   quae]   /   ei   adsignata   erunt   integra   conductione peracta reddere debeto nisi si qua vetustate c[orrupta erunt aena quibus] / utetur lavare tergere unguereque adipe e recenti tricensima(!) quaque die recte debeto [si vis maior per aliquod tempus inpedi]/erit(!) quo minus lavare recte possit eius temporis pro rata pensionem conductor reputare deb[eto praeter haec et siquid] / aliut(!) eiusdem balinei exercendi causa fecerit reputare nihil debebit conductori ve[ndere ligna nisi ex recisamini]/bus ramorum quae ostili idonea non erunt ne liceto si adversus hoc quid fecerit in singul[as venditiones HS centenos n(ummum) fisco d(are) d(ebeto)] / si id balineum recte praebitum non erit tum proc(uratori) metallorum multam conductori quo[tiens recte praebitum non erit usque] / ad HS CC dicere liceto lignum conductor repositum omni tempore habeto quo[d diebus --- satis sit] / sutrini qui calciamentorum quid loramentorumve quae sutores tractare so[lent vendiderit clavomve(!) caliga]/rem fixerit venditaveritve sive quid aliut(!) quod sutores   vendere   debent   vendidis[se intra fines convictus erit is] / conductori socio actorive eius duplum d(are) d(ebeto) conductor clavom(!) ex lege ferrariar[um vendito conductori socio] / actorive eius pignus capere liceto reficere calciamenta nulli licebit nisi cu[m sua dominive quis curaverit refecerit]/ve conductor omne genus calciamentorum praestare debeto ni ita fecer[it unicuique ubi volet emendi ius] / esto tonstrini conductor frui debeto ita ne alius in v[ico metalli Vipascensis inve] / territoris eius tonstrinum quaestus causa faciat qui ita tonstrinum fecerit in sin[gulos ferramentorum usus |(denarios) ---] / conductori socio actorive eius d(are) d(ebeto) et ea ferramenta commissa conductori sunto [excipiuntur servi qui] / dominos aut conservos suos curaverint circitoribus quos conductor [non miserit tondendi ius ne esto con]/ductori socio actorive eius pignoris captio esto qui pignus capientem prohibuerit [in singulas prohibitiones |(denarios) V d(are)] / d(ebeto) conductor unum pluresve artifices idoneos in portionem recipito / tabernarum fulloniarum vestimenta rudia vel recurata nemini m[ercede polire nisi cui conductor so]/cius actorve eius locaverit permiseritve liceto qui convictus fuerit adversus ea qui[d fecisse in singulas lacinias] / |(denarios) III conductori socio actorive eius d(are) d(ebeto) pignus conductori socio actoriv[e eius capere liceto] / scripturae scaurariorum et testariorum qui in finibus met[alli Vipascensis --- scauri]/as argentarias aerarias pulveremve ex scaureis rutramina ad mesuram pondu[sve purgare --- expe]/dire frangere cernere lavare volet quive lapicaedinis opus quoquo modo facien[dum suscipiet quos ad id faciendum] / servos mercennariosque mittent in triduo proximo profiteantur et solvan[t |(denarios) --- conductori quoque mense] / intra pr(idie) K(alendas) quasque ni ita fecerint duplum d(are) d(ebento) qui ex ali(i)s locis ubertumbis ae[raria argentariave rutramina in] / fines metallorum inferet in p(ondo) C |(denarium) I conductori socio actorive eius d(are) d(ebeto) qu[od ex hoc capite legis condu]/ctori socio actorive eius debebitur neque ea die qua deberi coeptum erit solu[tum satisve factum erit d(uplum) d(are) d(ebeto)] / conductori socio actorive eius pignus capere liceto et quod eis scauriae pu[rgatum // qui] maiorem [|(denariorum) C fecerit centesimam exigito qui mancipia sub praecone venum dederit si quinque minorem]/ve numerum vendiderit capitularium in singula capit[a |(denariorum) --- si maiorem numerum vendiderit   in   singula]   /   capita   |(denarios)   III conductori socio actorive eius [dare debeto si quas res proc(urator) metallorum nomine] / fisci vendet locabitve iis rebus conductor socius acto[rve eius praeconem praestare debeto qui inventari]/um cuiusque rei vendundae nomine proposuerit cond[uctori socio actorive eius |(denarium) I d(are) d(ebeto) puteorum quos] / proc(urator) metallorum vendiderit emptor centesimam d(are) d(ebeto) [quod si in triduo non dederit duplum d(are) d(ebeto)] / conductori socio actorive eius pignus capere liceto qui mulos mu[las asinos asinas caballos equas sub] / praecone vendiderit in k(apita) sing(ula) |(denarios) III d(are) d(ebeto) qui mancipia aliamve quam rem [sub praeconem   subiecerit   et intra dies] / XXX de condicione vendiderit conductori socio actorive eius [idem d(are) d(ebeto)] / balinei fruendi conductor balinei [sociusve eius omnia sua inpensa(!) balineum quod ita conductum habe]/bit in pr(idie) Ka[l(endas) Iul(ias) primas omnibus diebus c]alfacere et praestare debeto a pri[ma luce in horam septimam diei mulieribus] / et ab hora octava in horam secundam noctis viris arbitratu proc(uratoris) qui [metallis praeerit aquam in aenis usque ad] / summam ranam hypocaustis et in labrum tam mulieribus quam viris pro[fluentem recte praestare debeto] / conductor a viris sing(ulis) aeris semisses   et   a   mulieribus   singulis   aeris   asses   exigit[o   excipiuntur   liberti   et servi Caes(aris) qui proc(uratori)] in offi<c=O>i(i)s erunt vel commoda percipient item inpuberes(!) et milites condu[ctor socius actorve eius balineum et instrumen]ta omnia quae ei adsignata erunt integra conductione peracta reddere de[beto nisi si qua vetustate corrupta erunt] / aena quibus utetur lavare tergere unguere adipe e recenti tricensima(!) quaque d[ie recte debeto si vis maior per aliquod tempus inpedi]/erit(!) quo minus lavare recte possit eius temporis pro rata pensionem conduc[tor reputare debeto praeter] / haec et siquid aliut(!) eiusdem balinei exercendi causa fecerit reputare nihil [debebit conductori vendere ligna] / nisi ex recisaminibus ramorum quae ostili idonea non erunt ne liceto si adv[ersus hoc quid fecerit in singulas venditiones HS] / centenos n(ummum) fisco d(are) d(ebeto) si id balineum recte praebitum non erit tunc(!) proc(uratori) [metallorum multam conductori quoti]/ens recte praebitum non erit usque ad HS CC dicere liceto / lignum conductor repositum omni tempore habeto quod diebus [--- satis sit] / sutrini qui calciamentorum quid loramentorumve quae sutore[s tractare solent vendiderit clavomve(!) cali]/garem fixerit venditaveritve sive quid aliut(!) quod sutores vendere debent ve[ndidisse intra fines convictus erit is] / conductori socio actorive eius duplum d(are) d(ebeto) conductor clavom(!) ex lege f[errariarum vendito conductori soci]/o actorive eius pignus capere liceto reficere calciamenta nulli liceb[it nisi cum sua dominive quis curaverit refece]/ritve conductor omne genus calciamentorum praestare debeto ni [ita fecerit unicuique ubi volet emendi] / ius esto tonstrini conductor frui debeto ita ne alius in v[ico metalli Vipascensis inve territo]/ris eius tonstrinum quaestus causa faciat qui ita tonstrinum fecerit in s[ingulos ferramentorum usus |(denarios) ---] / conductori socio actorive eius d(are) d(ebeto) et ea ferramenta commissa conduct[ori sunto excipiuntur servi qui] / dominos aut conservos suos curaverint circitoribus quos c[onductor non miserit tondendi ius ne es]/to conductori socio actorive eius pignoris captio esto qui pignus cap[ientem prohibuerit in singulas prohi]/bitiones |(denarios) V d(are) d(ebeto) conductor unum pluresve   artifices   idoneos in p[ortionem recipito] / tabernarum fulloniarum vestimenta rudia vel recurata n[emini mercede polire nisi cui conductor so]/cius actorve eius locaverit permiseritve liceto qui convictus fuerit   [adversus   ea   quid fecisse in singulas la]/cinias |(denarios) II conductori socio actorive eius d(are) d(ebeto) pignus conductori soc[io actorive eius capere liceto] / scripturae scaurariorum et testariorum qui in   finib[us   metalli   Vipascensis --- scau]/rias argentarias aerarias pulveremve ex scaureis rutramina ad mes[uram   pondusve   purgare ---]/re   expedire   frangere   cernere   lavare volet quive lapicaedinis opus qu[oquo modo faciendum suscipiet quos ad id] / faciendum servos mercennariosque mittent in triduo proximo pr[ofiteantur et solvant |(denarios) --- conductori quo]/que mense intra pr(idie) Kal(endas) quasque ni ita fecerint duplum d(are) d(ebento) qui ex al[i(i)s locis ubertumbis aeraria argentariave ru]/tramina   in   fines   metallorum inferet in p(ondo) C |(denarium) I conductori socio acto[rive eius d(are) d(ebeto) quod ex hoc capite] / legis conductori socio actorive eius debebitur neque ea die qua deber[i coeptum erit solutum satisve factum erit] / d(uplum) d(are) d(ebeto) conductori socio actorive eius pignus capere liceto et quod eis sc[auriae purgatum --- expeditum frac]/tum cretum lavatumque erit quive lapides lausiae expeditae in lapicaedi[nis erunt commissa ei sunto nisi quid]/quid debitum erit conductori socio actorive eius solutum erit ex[cipiuntur servi et liberti] / flatorum argentariorum aerariorum qui flaturis dominorum patron[orumque operam dant] / ludi magistri ludi magistros a proc(uratore) metallorum immunes es[se placet] / usurpationes puteorum sive pittaciarium qui intra fi[nes metalli Vipascensis puteum locum]/que putei iuris retinendi causa usurpabit occupabitve e lege metallis dicta b[iduo proximo quod usurpaverit occupa]/verit apud conductorem socium actoremve huius vectigalis profiteatu/[r
 

 
►  Bibliography
 
 
Soromenho, La table de bronze d'Aljustrel, Lisbonne, 1876 ; Giraud, JS, 1877, pp. 240 ss. ; Hübner, EE, III (1877), pp. 165-187 ; Bruns, ZRG, 13, 1878, pp. 372-391 ; Flach, RHD, 1878, pp. 269 ss. and 645 ss. ; Willmanns, Zeitschr. f. Bergrecht, 19, 1878, pp. 217 ss. ; Flach, La table de bronze d'Aljustrel : Étude sur l'administration des mines au Ier siècle de notre ère, Paris, 1879 ; Re, AG, 23, 1879, pp. 327 ss. ; Berlanga, Decretum Pauli Aemilii Pactum Fiduciae Lex Metalli Vipascensis. Pars prima, Praefactionem continens sive Hispaniae Anteromanae Syntagma. Pars altera Commentationes continens, Malacae, 1881-1883, 2 vol. ; Los bronces de Lascuta, Bonanza y Aljustrel que publica Manuel Rodríguez de Berlanga, Málaga, 1881 ; Demelius, ZSS, 4, 1883, pp. 33-48 ; Bücheler, Archiv fur Lateinische Lexikographie und Grammatik, 2, 1885, pp. 605 ss. ; CIL II, n. 5181 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6891 ; Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, II, Leipzig, 1901, pp. 26 ss., 34 ss. and 40 ss. ; Rostovtzeff, Geschichte der Staatspacht in der römischen Kaiserzeit bis Diokletian, Leipzig, 1903, pp. 455 ss. ; Hirschfeld, Die Kaiserlichen Verwaltungsbeambten von Augustus bis auf Diocletian, Berlin, 1905, pp. 145 ss. ; Mispoulet, RHD, 1907, p. 352 ; Mispoulet, Le régime des mines à l’époque romaine et au Moyen Âge d’après les tables d’Aljustrel, Paris, 1908 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 289-293, n. 112 ; Kniep, Fest. Thon, Jena, 1911, pp. 3-19 ; Schönbauer, ZSS, 45, 1925, pp. 352-390 / 46, 1926, pp. 181-215 ; Schönbauer, Beiträge zur Geschichte des Bergbaurechts, München, 1929, pp. 32 ss., 108 ss. and 116 ss. ; Schönbauer, ZSS, 55, 1935, pp. 183-225 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 119 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 502-507, n. 105 ; Sutherland, AJP, 66, 1945, pp. 151-170 ; d'Ors, Iura, 2, 1951, pp. 127-133 ; Levy, West Roman vulgar law, Philadelphia, 1951, p. 113 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 70-111 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 406 ; Rostovtzeff, The Social and Economic History of the Roman Empire, II, Oxford, 1957, pp. 690 ss. ; Tibiletti, DE, IV, 1 (1957), p. 775 ; van Nostrand in Frank, An Economy Survey of Ancient Rome, III, New York, 1959, pp. 166-174 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 163-165, n. 206 ; Thielmann, Die römische Privatauktion, Berlin, 1961, pp. 59-79 and 238 ss. ; Frank, An Economic History of Rome, New York, 1962, pp. 108 and 243 ; Forbes, Studies in Ancient Technology, Leiden, 1966, pp. 88 and 97 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 590-595, n. 2 ; de Robertis, Lavoro e lavoratori nel mondo romano, Bari, 1979, p. 196 ; Boulvert, ANRW, II, 14, 1982, p. 822 ; Domergue, La mine antique d'Aljustrel (Portugal) et les tables de bronze de Vipasca, Paris, 1983 ; Capanelli, BIDR, 25-26, 1984, pp. 121-146 ; Capanelli, Revista de la Facultad de Derecho de la Universidad Complutense, 72, 1986-87, pp. 575-584 ; Andreau, La vie financière dans le monde romain : Les métiers de manieurs d'argent (IVe siècle av. J.-C.-IIIe siècle ap. J.-C.), Roma, 1987, pp. 106, 134 and 677 ; Nadjo, L'argent et les affaires à Rome des origines au IIe siècle avant J.-C., Louvain-Paris, 1989, p. 179 ; Remesal, PACT, 27, 1990, p. 363 ; Lambert, Fest. Schmidt, Berlin, 1994, p. 372 ; Carlsen, Vilici and Roman estate managers until AD 284, Roma, 1995, p. 53 ; Chic García, Studia Historica. Historia antigua, 17, 1999, pp. 243-262 ; Vilatela, Lusitania : Historia y etnología, Madrid, 2000, p. 191 ; AE 2001, n. 1128 ; Mateo, Labeo, 2, 2002, pp. 280-283 ; Canto in García Ruiz et al., Urbs aeterna : actas y colaboraciones del Coloquio Internacional Roma entre la Literatura y la Historia : homenaje a la profesora Carmen Castillo, Pamplona, 2003, pp. 317 and 319-320 ; Roelcke, Variationstypologie, Berlin, 2003, p. 405 ; Canto, Arqueologia, 7, 2004, p. 352 ; Habermann in Eberhard, Kockelmann & Pfeiffer, "... vor dem Papyrus sind alle Gleich !" : Papyrologische Beiträge zu Ehren von Bärbel Kramer (P. Kramer), Berlin, 2009, p. 68 ; Hirt, Imperial mines and quarries in the Roman world : Organizational aspects, 27 BC-AD 235, Oxford, 2010, pp. 2-4, 48 ss., 87, 93, 226 ss., 244, 264-266 and 337 ; d’Encarnação et al., As Tábuas de Bronze de Vipasca (Aljustrel), Aljustrel, 2012.
 
 
►  Source : Bronze tablet discovered near Aljustrel, Portugal, in 1876.