LEX
METALLIS DICTA Regulations for mines ( AD 117-138 ) |
J. d'Encarnacao, Inscr. Rom. do Conv. Pac., n. 143 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
] Ulpio
Aeliano suo salutem // [--- pretium procuratori] Aug(usti) praesens
numerato qui ita non fecerit et convictus erit prius coxisse venam quam
pretium sicut {su} / supra scriptum est solvisse pars occupatoris commissa
esto et puteum universum proc(urator) metallorum / vendito is qui probaverit
ante colonum venam coxisse quam partis dimidiae ad fiscum pertinen/tis
numerasse partem quartam accipito putei argentari(i) ex forma exerceri
debent quae / hac lege continetur quorum pretia secundum liberalitatem
sacratissimi Imp(eratoris) Hadriani Aug(usti) obser/vabuntur ita ut
ad eum pertineat proprietas partis quae ad fiscum pertinebit qui primus
pretium puteo fecerit / et sestertia quattuor milia nummum fisco intulerit
qui ex numero puteorum quinque unum / ad venam perduxerit in ceteris
sicut supra scri<p=B>btum est opus sine intermissione facito ni
ita fecerit alii / occupandi potestas esto qui post dies XXV praeparationi
impensarum dat<a=I>s opus quidem / statim facere coeperit diebus
autem continuis decem postea in opere cessaverit alii occupandi / [i]us
esto puteum a fisco venditum continuis sex mensibus intermissum alii
occupandi ius / [es]to ita ut cum venae ex eo proferentur ex more pars
dimidia fisco salva sit / [occu]patori puteorum socios quos volet habere
liceto ita ut pro ea parte qua quis socius erit impensas
/ conferat qui ita non fecerit tum is qui impensas fecerit rationem
impensarum factarum a se / continuo triduo in foro frequentissimo loco
propositam habeto et per praeconem denunciato / sociis ut pro sua quisque
portione inpensas(!) conferat qui non ita contulerit quive quid dolo
/ malo fecerit quominus conferat quove quem quosve ex sociis fallat
is eius putei partem ne / habeto eaque pars socii sociorumve qui inpensas(!)
fecerint esto / [[ei v]l ii(s) coloni(s) qui inpensam(!) fecerint in
eo puteo in quo plures socii fuerint repetendi a sociis quod / bona
fide erogatum esse apparuerit ius esto colonis inter se eas quoque partes
puteorum quas / a fisco emerint et pretium solverint vendere quanti
quis potuerit liceto qui vendere suam partem / quive emere volet apud
proc(uratorem) qui metallis praeerit professionem dato aliter emere
aut vendere ne / liceto ei qui debitor fisci erit donare partem suam
ne liceto venas quae ad puteos prolatae / iacebunt ab ortu solis in
occasum ii quorum erunt in officinas vehere debebunt qui post occa/sum
solis vel noctu venas a puteis sustulisse coniuctus erit HS |(mille)
nummos fisco inferre debeto / [ve]nae furem si servos(!) erit procurator
flagellis caedito et ea conditione vendito ut in perpetuis / vinculis
sit neve in ullis metallis territorisve metallorum moretur pretium servi
ad dominum / pertineto liberum procurator co<n=M>fiscato et finibus
metallorum in perpetuum prohibeto / putei omnes diligenter fulti destinatique
sunto proque putri materia colonus cuiusque putei no/vam et idoneam
subicito pilas aut fulturas firmamenti causa relictas attingere aut
/ violare dolove malo quid facere quominus eae pilae fulturaeve perviae
sint ne liceto / [q]ui puteum vitiasse labefactasse decapitasse aliutque(!)
quid dolo malo fecisse quominus is puteus / firmus sit convictus erit
si servos(!) erit flagellis arbitratu proc(uratoris) caesus ea condicione
a domi/no veneat ne in ullis metallis moretur liberi bona proc(urator)
in fiscum cogito et finibus ei metal/lorum in perpetuum interdicito
/ qui puteos aerarios aget a cuniculo qui aquam metallis / subducet
recedito et non minus quam quinos denos pedes utroque latere relinquito
/ [c]uniculum violare ne liceto proc(urator) explorandi novi metalli
causa ternagum a cuniculo agere / permittito ita ut ternagus non plures
latitudinis et altitudinis quam quaternos pedes habeat / [v]enam intra
quinos denos pedes ex utroque latere a cuniculo quaerere caedereve ne
liceto / qui aliter quit(!) in ternagis fecisse convictus erit servos(!)
flagellis arbitratu proc(uratoris) caesus ea condi/cione (!) domino
veniet ne in ullis metallis moretur liberi bona proc(urator) in fiscum
cogito et fini/bus ei metallorum in perpetuum interdicito qui puteos
argentarios (!) a cuniculo qui / aquam metallis subducet recedito et
non minus quam sexagenos pedes utroque latere relin/quito et eos puteos
quos occupaverit adsignatosve acceperit in opere uti determinati erunt
/ habeto nec ultra procedito neve egbolas colligito neve ternagos ita
agito extra fines putei adsignati / [ |
|