LEX
METALLIS DICTA Regulations for mines ( AD 117-138 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 586-589, n. 1 ). |
. . . . . . . .]
Ulpio Aeliano suo salutem, |
( 1 ) . . . . Aug.
praesens numerato. Qui ita non fecerit et conuictus erit prius coxisse
uenam quam pretium, sicut | supra scriptum est, soluisse pars
occupatoris commissa esto et puteum uniuersum proc(urator) metallorum | uendito.
Is, qui probauerit ante colonum uenam coxisse quam pretium partis dimidiae
ad fiscum pertinen|tis numerasse, partem quartam accipito. |
( 2 ) Putei
argentari ex form[a] exerceri debent quae || hac lege continetur ;
quorum pretia secundum liberalitatem sacratissimi imp(eratoris) Hadriani
Aug. obser|uabuntur, ita ut ad eum pertineat proprietas partis, quae
ad fiscum pertinebit, qui primus pretium puteo fecerit | et
sestertia quattuor milia nummum fisco intulebit. |
( 3 ) Qui
ex numero puteorum quinque unum | ad uenam perduxerit, in
ceteris, sicut supra scribtum est, opus sine intermissione facito ;
ni ita fecerit, alii | occupandi potestas esto. Qui post dies
XXV praeparationi impensarum datis opus quidem || statim facere
coeperit, diebus autem continuis decem postea in opere cessauerit, alii
occupandi | [i]us esto. Puteum a fisco uenditum continuis
sex mensibus intermissum alii occupandi ius | [es]to, ita
ut, cum uenae ex eo proferentur, ex more pars dimidia fisco salua sit. |
( 4 ) [Occ]u|patori
puteorum socios quos uolet habere liceto, ita ut, pro ea parte, qua
quis socius erit, impensas | conferat. Qui ita non fecerit,
tum is qui impensas fecerit rationem impensarum factarum a se ||
continuo triduo in foro frequentissimo loco propositam habeto et per
praeconem denuntiato | sociis ut pro sua quisque portione
inpensas conferat. Qui non ita contulerit, quiue quid dolo | malo
fecerit quominus conferat, quoue quem quosue ex sociis fallat, is eius
putei partem ne | habeto, eaque pars socii sociorumue qui
inpensas fecerint esto. | [V]el ii coloni qui impensam fecerint
in eo puteo, in quo plures socii fuerint, repetendi a sociis quod || bona
fide erogatum esse abparuerit ius esto. Colonis inter se eas quoque
partes puteorum, quas | a fisco emerint et pretium soluerint,
uendere quanti quis potuerit liceto. Qui uendere suam partem | quiue
emere uolet, aput proc(uratorem), qui metallis praeerit, professionem
dato ; aliter emere aut uendere | ne liceto. Ei qui debitor
fisci erit, donare partem suam | ne liceto. |
( 5 ) Venas,
quae ad puteos prolatae || [i]acebunt ab ortu solis in occasum,
ii quorum erunt in officinas uehere debebunt ; qui post occa|sum
solis uel noctu uenas a puteis sustulisse conuictus erit, HS (sestertios)
nummos fisco inferre debeto. | Venae furem, si seruos erit,
procurator flagellis caedito et ea condicione uendito, ut in perpetuis | uinculis
sit neue in ullis metallis territorisue metallorum moretur ; pretium
serui ad dominum | pertineto ; liberum procurator comfiscato
et finibus metallorum in perpetuum prohibeto. || |
( 6 ) Putei
omnes diligenter fulti destinatique sunto, proque putri materia colonus
cuiusque putei no|uam et idoneam subicito. Pilas aut fulturas firmamenti
causa relictas attingere aut | uiolare doloue malo quid facere
quominus eae pilae fulturaeue firmae et peruiae sint ne liceto. | Qui
puteum uitiasse labefactasse decapitasse aliutue quid dolo malo fecisse
quominus is puteus | firmus sit coniuctus erit, si seruos
erit, flagellis arbitratu proc(uratoris) caesus ea condicione a domi||no
ueneat, ne in ullis metallis moretur ; liberi bona proc(urator)
in fiscum cogito et finibus ei metal|lorum in perpetuum interdicito. |
( 7 ) Qui
puteos aerarios aget a cuniculo qui aquam metallis | subducet
recedito, et non minus quam quinos denos pedes utroque latere relinquito.
[Cu]|niculum uiolare ne liceto. Proc(urator) explorandi noui metalli
causa ternagum a cuniculo agere | permittito, ita ut ternagus
non plures latitudinis et altitudinis quam quaternos pedes habeat. || [V]enam
intra quinos denos pedes ex utroque latere a cuniculo quaerere caedereue
ne liceto. | Qui aliter quit in ternagis fecisse conuictus
erit, seruos flagellis arbitrato proc(uratoris) caesus ea condi|cione
[a] domino ueniet, ne in ullis metallis moretur ; liberi bona proc(urator)
in fiscum cogito et fini|bus ei metallorum in perpetuum interdicito. |
( 8 )
Qui puteos argentarios [aget] a cuniculo, qui | aquam metallis
subducet, recedito et non minus quam sexagenos pedes utroque latere
relin||quito, et eos puteos quos occupauerit adsignatosue acceperit
in opere uti determinati erunt | habeto nec ultra procedito
neue egbolas colligito neue ternagos ita agito extra fines putei adsignati,
[ut] . . . . |
|