LIBELLUS
DE COLLEGIO FUNERATICIO TOLLENDO Dissolution of a collegium funeraticium ( AD 167 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 114-115, n. 41 ). |
Descriptum
et recognitum factum ex libello, qui propositus | erat Alb(urno)
Maiori ad statione<m> Resculi, in quo scriptum erat | id
quod i(nfra) s(criptum) est : | |
Artemidorus
Apolloni, magister collegi Iovis Cerneni et | Valerius Niconis
et Offas Menofili, qu<a>estores collegi eius||dem, posito
hoc libello publice testantur : | |
Ex
collegio s(upra) s(cripto), ubi erant ho[m(ines)]
LIIII, ex eis non plus | remasisse ad Alb(urnum) quam quot
h(omines) XVII ; Iulium Iuli quoque, | commagistrum suum,
ex die magisteri sui non accessisse | ad Alburnum neq(ue)
in collegio : seque eis, qui pr<a>e||sentes fuerunt,
rationem reddedisse, et si quit | eorum <h>abuerat,
reddedisset sive funeribus, || et cautionem suam, in qua eis
caverat, recepisset : | modoque autem neque funeraticis
sufficerent | neque loculum <h>aberet, neque
quisquam tam magno | tempore diebus, quibus legi continetur,
convenire | voluerint aut conferre funeraticia sive munera : || |
seque
i[d]circo per hunc libellum publice testantur | ut,
si quis defunctus fuerit, ne putet se colle|gium <h>abere
aut ab eis aliquem petitio|nem funeris <h>abiturum. | |
Propositus
Alb(urno) Maiori, V Idus Febr., imp(eratore) L. Aur(elio) Vero
III || et Quadrato cos. | |
Act(um)
Alb(urno) Maiori. |
► Source : Gold Triptych discovered at Rosia Montana ( = Alburnus Maior ), Romania, in 1788. |