LAUDATIO FUNEBRIS QUAE DICITUR TURIAE
  
Funeral eulogy for a husband to his wife
   
( 8-2 BC )
 

 
CIL VI, n. 41062 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
u]xoris / [------] / [--- mo]rum probit[ate(?) ---] /rum [---] permansisti prob[a ---] / orbata es re[pente ante nuptiar]um   diem   utroque   pa[rente   in   deserta   soli]/tudine   una   o[ccisis per te maxu]me cum ego in Macedo[niam provinciam issem] / vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam [inulta non est relicta] / mors parentum / tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta ef[flagitando atque] / vindicando   ut   si   praest[o   fu]issemus   non   ampliu[s   potuissemus   sed] / haec   habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua] / quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non cedisti sumpto] / de nocentibus supplicio e vest[i]gio te in domum ma[tris meae tulisti ubi] / adventum meum expectast[i] / temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus heredes rupt[um diceretur] / coemptione facta cum uxore ita necessario te cum universis pat[ris bonis in] / tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem omni[no eorum bonorum] / fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente ista acc[eperis qua prae]/sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo / veritate caussam(!) communem [t]utata es testamentum ruptum non esse ut [uterque potius] / hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres certa qui[dem sententia] / te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses partituram cum s[orore te adfir]/mares nec sub condicionem tutelae legitumae venturam quoius per [legem in te ius non] / esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat quae te id facere [impediret] / nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui intenderen[t non esse id] / ius quia gentis eiusdem non essent / cesserunt constantiae tuae neque amplius rem sollicitarunt quo facto [officii in patrem] / pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium succeptum sola peregisti / rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non divertio in[terrupta contigit] / nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam vetust[a coniunctio habu]/isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato maiorem / domestica bona pudici[t]iae opsequi(!) comitatis facilitatis lanificii stud[ii religionis] / sine superstitione o[r]natus non conspicendi cultus modici cur [memorem cur dicam de cari]/tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos parentes col[ueris non alia mente] / illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris commun[ia cum omnibus] / matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae vindico ac [paucae uxores in] / similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent quae rara ut essent [propitia] / fortuna cavit / omne tuom(!) patrimonium acceptum ab parentibus communi diligentia cons[ervavimus] / neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi tradisti officia [ita par]/titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem ut meae custodiam sust[ineres multa] / de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem satis sit [hoc] mi[hi tuis] / de sensibus [indi]casse / [liberali]tatem tuam c[u]m plurumis(!) necessariis tum praecipue pietati praesti[tisti] / [--- licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat simillimam [tui ---] / [--- h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras d[ignas eiusmodi] / [--- bene]ficiis domibus vestris apud nos educavistis eadem u[t condicio]/[nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes parastis quas quid[em a vobis] / [constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius excepimus et probantes [sensus vestros] / [ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem familiarem sub[didimus vestrae] / [nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi nostri c[aussa memoravi] / [sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate honori no[s duxisse consta]/[ret exequi de nos]tris / [multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt // [varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti ornamentis / [me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori / [tuo accomodata trad]isti mihi et subinde familia nummis fructibus / [deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus apsentiam(!) meam locupletasti / [publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus tua te hortabatur / [mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos ea parabas / [nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa / [agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius domus emptione / [potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis occasionibus inrupturum / [et direpturum --- reiecist]i [et defe]ndisti domum nostram / [ // iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare [adhuc] / me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod servar[et] cavens saluti meae / inaniter opes suas pollice[re]tur ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari / me debeo / quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia s[e]rmonesque arcanos / eruam ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et inminentia pericula evoca/tus tuis consiliis cons[er]vatus sim ut neque audac[i]us experiri casus / temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula pararis / sociosque   consilioru[m   t]uorum   ad   me   servandum   delegeris   sororem / tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium periculo infinita sint / si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter m[e latuisse] / acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice fatebo[r reddito me iam] / cive patriae beneficio   et   i[ud]icio   apsentis(!)   Caesaris   Augusti   [quom   abs te ---] / de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens interp[ellaretur et ad eius] / pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed tra[ducta et indignum in] / modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo eum admone]/res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis me[ae atque vocibus eti]/am contumeliosis et cr[ud]elibus   exceptis   volneribus   pa[lam conquereris] / ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit mox ea res] / quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari clementia[e locum et cum cu]/stodia spiritus mei not[a]re inportunam crudelitatem [Lepidi firma tua] / patientia / sed quid plura parcamu[s] orationi   quae   debet et potest e[sse brevis ne maxu]/ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o maxumo documento] / meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titutulum [salutis meae] / pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta deinde n[obis et felicia] / tempora contingerunt fue[ru]nt optati liberi quos aliqua[mdiu sors nobis invi]/derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis inservie[ns quid utrique no]/strum defuit procedens a[li]as spem finiebat quid agitav[eris propterea quae]/que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdam feminis [conspicua et memorabi]/lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s ceteris omittam] / diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne tenen[do in matrimonio] / te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa ess[em infelix de divertio] / elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e tradituram non alia] / mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi di[gnam et aptam con]/dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e communes pro]/que    tuis    habituram    adf[irm]ares   neque   patrimoni   nos[tri   quod   adhuc]   /   fuerat   commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio meo id] / et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum ni[hil separatum te] / habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi d[ehinc praestituram] / fatear necesset adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente adeo [exhoruisse cona]/tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter nos [ante quam nobis] / fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere   mente   qua[re   vivo   me   desineres]   /   esse   mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidissuma perman[sisses] / quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi li[beros ut propterea] / fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis sed quid plura [cedens mihi mansisti] / aput(!) me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici]/tate poteram / tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi c[onsilium cepisse] / ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem et diffi]/dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares fecunditat[em] / utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset donec e]/lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi praesta[res ego enim super]/stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi supstituta / praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros foturos me mise]/rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia tu[a] / omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut sint mi[hi solacia ne nimis] / desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um est] / fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua firma[tus animo atque] / doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non omnia erip[uit sed cum laudi]/bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod tranquilli status e[rat mihi tecum] / amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum pericul[orum cogitans calami]/tate frangor nec permane[re] in promisso possum / naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore mersor et quibu[s angor luctu taedioque] / in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus cogitans con]/cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens famam tuam n[on tam constanter pa]/tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor / ultumum(!) huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia   contigisse   mi[hi   ut   praestarem] / tibi   legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum fuerit pr[aestabo] / te di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita tueantur opto
 

 
►  Bibliography
 
 
Fabretti, Inscriptionum antiquarum quae in aedibus paternis asservantur explicatio et additamentum..., Roma, 1702, p. 168 ; Marini, Iscrizioni antiche delle ville e de' palazzi Albani, Roma, 1785, p. 136 ;
Marini, Gli atti e monumenti de' fratelli Arvali, Roma, 1795, n. 38 ; Orelli, Inscriptionum Latinarum amplissima collectio, II, Zürich, 1828, n. 4859 ; Mommsen, Abhandl. Berliner Akad., 1863, pp. 455 ss. = GS, I,  pp. 393-428 ; Huschke,  ZRG, 5, 1866, pp. 168-192 ; de Rossi, SDHI, 1, 1880, pp. 1 ss. ; Hirschfeld, WS, 3, 1881, pp. 264 ss. ; CIL VI, n. 1527  =  n. 31670  =  n. 37053  =  n. 41062 ; Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, I, Leipzig, 1885, pp. 808-811 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 8393 ; Vollmer, Jahrb. f. class. Philol., Suppl. 18, 1892, pp. 491 ss. ; Cucheval, Histoire de l'éloquence romaine.., Paris, 1893 ; Vaglieri, NSc, 1898, pp. 412 ss. ; AE 1899, n. 95 ; Hirschfeld, WS, 24, 1902, pp. 1 ss. = Kleine Schriften, pp. 824 ss. ; Fowler, CR, 19, 1905, pp. 261-266 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 321-326, n. 126 ; de Sanctis, Atti Accademia Torino, 48, 1913, pp. 270 ss. ; Costa, BCAR, 1916, pp. 3 ss. ; Kohler, Shakespeare vor dem Forum der Jurisprudenz, 2nd ed., Berlin, 1919, p. 259 ; Kübler, ZSS, 41, 1920, pp. 39 ss. ; Weiss, RE, XII,  1 (1924), pp. 995–997 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 817 ss. ; Arangio-Ruiz, Atti Accad. Napoli, 60, 1941, pp. 17 ss. ; Arangio-Ruiz, FIRA III, Firenze, 1943, pp. 209-218, n. 69 ; AE 1949, n. 181 ; Della Corte, Giorn. Ital. di Filol., 3, 1950, pp. 146-149 ; Gordon, AJA, 54, 1950, pp. 223-226 ; AE 1951, n. 2 and 247 ; Sherwin-White, CR, 2, 1952, p. 177 ; Wenger, Die Quellen des römischen Recht, Wien, 1953, pp. 229 and 252 ; Imbert, Histoire des institutions et des faits sociaux, Paris, 1956, pp. 245 and 441 ; Arangio-Ruiz in Bove, Studi epigrafici e papirologici, Napoli, 1974, pp. 166-171 ; Wistrand, The so-called Laudatio Turiae : Introduction, text, translation, commentary, Göteborg, 1976 ; Gordon, Epigraphica, 39, 1977, pp. 7-12 ; AE 1978, n. 14 ; Gordon, Illustrated introduction to Latin epigraphy, Berkeley-Los Angeles, 1983, pp. 103-104, n. 28 ; Hesberg-Tonn, Coniunx carissima : Untersuchungen zum Normcharakter im Erscheinungsbild der römischen Frau, Diss., Stuttgart, 1983, pp. 218–250 ; Horsfall, BICS, 30, 1983, pp. 85-98 ; Millar in Crawford, Sources for ancient history, Cambridge, 1983, pp. 103 ss. ; Flach, Die sogenannte Laudatio Turiae, Darmstadt, 1991 ; Gardner & Wiedemann, The Roman Household : A sourcebook, London, 1991, pp. 48-52 ; AE 1992, n. 81 ; Durry & Lancel, Éloge funèbre d'une matrone romaine : éloge dit de Turia, Paris, 1992 ; Gowing, Historia, 41, 1992, pp. 283-296 ; Lefkowitz & Fant, Women's Life in Greece & Rome, 2nd ed., Baltimore, 1992, n. 168 ; Sordi, Autocoscienza e rappresentazione dei popoli nell'antichità : Contributi dell'Istituto di storia antica, Milano, 1992, p. 158 ; AE 1993, n. 119-120 ; AE 1994, n. 106 ; Kahlos, Arctos, 28, 1994, pp. 13-25 ; AE 1999, n. 235 ; Kruschwitz, ZPE, 126, 1999, p. 88 ; Abascal, Lucentum, 19-20, 2000-01, p. 296 ; Gaudemet, Droit privé romain, Paris, 2000, pp. 334-335, n. 42 ; Niquet, Monumenta virtutum titulique : Senatorische Selbstdarstellung im spätantiken Rom im Spiegel der epigraphischen Denkmäler, Stuttgart, 2000, p. 195 ; Bodel, Epigraphic Evidence : Ancient History from Inscriptions, London-New York, 2001, p. 103 ; de Ligt, Lampas, 34, 2001, pp. 45-61 ; Strubbe, Lampas, 34, 2001, pp. 18-32 ; Arce in Cogitore & Goyet, L'éloge du prince : De l'Antiquité au temps des lumières, Grenoble, 2003, p. 46 ; Ernst, Glebgen, Schmitt & Schweickard, Romanische Sprachgeschichte : Histoire linguistique de La Romani, Berlin, 2003, p. 512 ; Hemelrijke, CQ, 54, 2004, pp. 185-197 ; Smith, The Roman Clan : The Gens from Ancient Ideology to Modern Anthropology, Cambridge, 2006, pp. 13-26 and 28 ; Zaugg, Weibliches Ideal und Rechte einer Römerin in der späten Republik, München, 2007, pp. 3-12 ; Boëls-Janssen in Bertholet, Bielman Sánchez & Frei-Stolba, Egypte, Grèce, Rome : Les différents visages des femmes antiques, Bern, 2008, pp. 231-232.
 
 
►  Source : Two stones found at Rome ( National Roman Museum ).
 


Traduction française          English translation