LAUDATIO
FUNEBRIS QUAE DICITUR TURIAE Funeral eulogy for a husband to his wife ( 8-2 BC ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1968, pp. 625-626, n. 69 ). ~ Text submitted by Prof. Dr. Klaas Anthony Worp ~ |
L.ae
II 11-20 nouissimo fragmento adhibito
restitutae sunt : |
me
patriae redditum a se : [na]m nisi parasses quod seruar[et
c]auens saluti meae | inaniter opes suas pollice[ret]ur.
Ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari | me debeo. | |
Quid
ego nunc interiora [no]stra et
recondita consilia s[e]rmonesque arcanos | eruam, ut
repentinis nu[nt]iis ad praesentia et imminentia pericula euoca||tus
tuis consiliis cons[er]uatus sim ? ut neque audacius experiri
casus | temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula
pararis | sociosque consilioru[m t]uorum ad me seruandum delegeris
sororem | tuam et uirum eius C. Clu[uiu]m, coniuncto omnium
periculo ? Infinita sint | si attingere coner : sat [es]t
mihi tibique salutariter m[e latuisse]. |
|