HOSPITIUM
PROCURATORIS COLUMNAE DIVI MARCI Libellus of the procurator operum publicorum concerning the establishment of a hospitium ( AD 193 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 359-361, n. 110 ). |
a. |
Libellus
L. [Septimii Aug(usti) l(iberti)
Adrasti ex officio] | operum publ[icorum in haec verba]
| scripta : |
Severo
[Augusto]. | Domine permitta[s rogo, ut rectius fungar
of]|ficio meo, pos<t> colu[mnam centenariam
divorum] || Marci et Faustin[ae pecunia mea loco publi|co]
pedibus plus min[us — — hospitium me exs|tru]ere
et in matri[culam referri, quod sine | in]iuria cuiusqua[m
fiat : et reliqua fieri] | secundum litter[as Aeli Achillis
Cl. Perpetui] || rationalium [tuorum, quas huic libello]
| subieci. Da[tum Romae — — — —
Falcone et Claro cos.]. |
b. |
Exemplaria
litte|rarum rationali|um dominorum n(ostrorum) | scriptarum, pertinen|tes
ad Adrastum || Aug(ustorum) n(ostrorum) lib(ertum), quibus <<a>>ei
| permissum sit aedifi|care loco cannabae | a solo iuris sui pecunia
| sua, pr<a>estaturus solari||um sicut caeteri. | |
Aelius
Achilles Cl. Perpetu|us Flavianus Eutychus | Epaphrodito suo salutem. |
Tegulas omnes et inpensa || de casulis item cannabis | et aedificiis
idoneis adsigna | Adrasto procuratori | columnae divi Marci, ut | ad
voluptatem suam hospi||tium sibi extruat, quod ut | habeat sui iuris
et ad he|redes transmittat. | Litterae datae VIII idus | Aug(ustas)
Romae Falcone et || Claro cos. | |
Aelius
Achilles, Cl. Perpetu|us Flavianus Eutychus Aqui|lio Felici. <<H>>Adrasto
Aug(usti) lib(erto) | ad aedificium, quod custodi||ae causa columnae
cente|nariae pecunia sua exstruc|turus est, tignorum vehes | decem,
quanti fisco consti|terunt cum pontem neces||se fuit compingi, petimus |
dari iubeas. Litterae datae | XIIII Kal. Sept(embres) Romae
| Falcone et Claro cos. | |
Rationales
Seio Superstiti || et Fabio Magno. Procura|tor columna<e>
centenariae | divi Marci exstruere habi|tationem in conterminis | locis
iussus opus adgredi||etur, si auctoritatem ves|tram acceperit. Petimus
| igitur aream, quam demo|nstraverit Adrastus lib(ertus) | domini n(ostri),
adsignari ei iubea||tis, praestaturo secundum | exemplum ceterorum so|larium.
Litterae datae | VII idus Sept(embres) Romae, red|ditae IIII idus Sept.
Romae || isdem cos. |
► Sources : Two stones found at Rome, Italy, in 1777. |