EMPTIO
PUERI Sale of a young boy ( AD 142 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 285-287, n. 88 ). |
Dasius
Breucus emit mancipioque accepit | puerum Apalaustum, sive is quo alio
nomine | est, n(atione) Gr<a>ecum, apocatum pro uncis
duabus, | (denariis) DC de Bellico Alexandri, f. r. M. Vibio Longo.
| |
Eum
puerum sanum traditum esse, furtis noxaque || solutum, erronem fugiti<v>um
caducum non esse | pr<a>estari : et si quis eum
puerum q(uo) d(e) a(gitur) | partenve quam quis ex eo evicerit, q(uo)
m(inus) | emptorem s(upra) s(criptum) eunve ad q(uem) ea res pertinebit
| uti frui habere possidereq(ue) recte liceat, || tunc quantum id erit,
quod ita ex eo evic|tum fuerit, | t(antam) p(ecuniam) duplam p(robam)
r(ecte) d(ari) f(ide) r(ogavit) Dasius Breucus, d(ari) f(ide) p(romisit)
| Bellicus Alexandri, id[em] fide sua esse | iussit Vibius
Longus. || |
Proque
eo puero, q(ui) s(upra) s(criptus) est, pretium | eius (denarios) DC
accepisse et habere se dixit | Bellicus Alexandri ab Dasio Breuco. | |
Actum
kanab(is) leg(ionis) XIII G(eminae) XVII Kal. Iunias | Rufino et Quadrato
cos. |
In
pag. IV nomina signatorum : |
Appi
Procli vet(erani) | leg(ionis) XIII G(eminae). | Antoni Celeris. | Iul(i)
Viatoris. | Ulpi Severi|ni. | L. Firmi Primiti|vi. | M. Vibi
Longi | fideiussor(is). | Bellici Alex[a]n|dri vendit(oris). |
|