FORMULA BAETICA Contract of fiducia or pactum fiduciae ( AD 1st-2nd century ) |
CIL II, n. 5042 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Dama
L(uci) Titi ser(vus) fundum Baianum qui est in agro qui / Veneriensis
vocatur pago Olbensi uti optumus maxumusq(ue) / esset HS n(ummo) I et
hominem Midam HS n(ummo) I fidi fiduciae causa man/cipio accepit ab
L(ucio) Baianio libripend<e=L> antest(ato) ad fines <f=E>undo
/ dixit L(ucius) Baianius L(ucium) Titium et C(aium) Seium et populum
et siquos dicere / oportet / pactum comventum(!) factum
est inter Damam L(uci)
Titi ser(vum) et L(ucium) Baianium / quam pecuniam L(ucius) [Titius
L(ucio)] Baian(i)o dedit dederit credidit crediderit ex/pensumve tulit
tulerit sive quid pro eo promisit promiserit / spopond(er)it fideve
quid sua esse iussit iusserit usque eo is fundus / eaque mancipia fiducia
essent / donec ea omnis pecunia fides/ve persoluta L(uci) Titi soluta
liberataque esset si pecunia sua qua/que die L(ucio) Titio h(eredi)ve
eius data soluta non esset tum uti eum / fundum eaque mancipia / sive
quae mancipia ex is vellet L(ucius) Titi/us h(eres)ve eius vellet ubi
et quodie vellet pecunia praesenti / venderet mancipio pluris HS n(ummo)
I invitus ne daret neve sa/tis secundum mancipium daret neve ut in ea
ver/ba quae in verba satis s(ecundum) m(ancipium) dari solet repromitteret
neve simplam neve [duplam] |
|