FORMULA BAETICA Contract of fiducia or pactum fiduciae ( AD 1st-2nd century ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 295-297, n. 92 ). |
Dama
L. Titi ser(uus) fundum Baianum, qui est in agro qui | Veneriensis
uocatur, pago Olbensi, uti optumus maxumusq(ue) | esset, (sestertio)
n(ummo) I et hominem Midam (sestertio) n(ummo) I fidi fiduciae causa
man|cipio accepit ab L. Baianio, libripende antest(ato).
Adfines fundo | dixit L. Baianius L. Titium
et C. Seium et populum et si quos dicere oportet. || |
Pactum
comuentum factum est inter Damam L. Titi ser(uum) et L. Baian(ium),
<uti> | quam pecuniam L. <Titius
L.> Baian<i>o dedit dederit, credidit crediderit,
ex | pensumue tulit tulerit, siue quid pro eo promisit promiserit, | spopondit
<spoponderit>, fideue quid sua esse iussit iusserit,
usque eo is fundus | eaque mancipia fiducia<e>
essent, donec ea omnis pecunia fides||ue persoluta L. Titi soluta
liberataque esset ; si pecunia sua qua|que die L. Titio h(eredi)ue
eius data soluta non esset, tum uti eum | fundum eaque mancipia,
siue quae mancipia ex is <<uellet>> L. Titi|us h(eres)ue
eius uellet, ubi et quo die uellet, pecunia praesenti | uenderet ;
mancipio pluris (sestertio) n(ummo) I inuitus ne daret, neue sa||tis
secundum mancipium daret, neue ut in ea uerba, quae in uer|ba satis
s(ecundum) m(ancipium) dari solet, repromitteret, neue simplam neue || [duplam
– – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – |
|