DONATIO
FL. ARTEMIDORI Donation of burial place ( AD 2nd century ) |
CIL VI, n. 10241 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
D(is)
M(anibus) / M(arci) Herenni / Proti v(ixit)
a(nnos) XXII / m(enses) II d(ies) V fecerunt parentes / M(arcus) Herennius
Agricola et / Herennia Lac(a)ena filio / chirographum ollaria n(umero)
IIII / cineraria n(umero) IIII intrantibus par/te laeva qu(a)e sunt
in monumento / T(iti) Flavi Artemidori quod est via / Salaria in agro
Volusi Basilid<i=E>s / ientibus ab urbe parte sinistra do/nationis
causa mancipio accepit / M(arcus) Herennius Agricola de T(ito) Flavio
/ Artemidoro HS n(ummo) I libripende M(arco) / Herennio Iusto antestatus
est Ti(berium) / Iulium Erotem inque vacuam / possessionem earum ollarum
/ et cinerariorum T(itus) Flavius Arte/midorus Herennio Agricol(a)e
ire / aut mittere ossaque inferre per/misit sacrumque quotiens face/re
vellit Herennius Agricola / heredesve eius permisit clavis(q)ue / eius
monumenti potestatem factu/rum se dixit dolumque malum / huic rei abesse
afuturumque / [es]se haec recte dari fieri praestari/que stipulatus
est M(arcus) Herennius / Agricola spepondit T(itus) Flavius / Artemidorus
act(um) XVIII K(alendas) Ianuar(ias) / C(aio)
Calpurnio Flacco L(ucio) Trebio / Germano co(n)s(ulibus) |
|