DONATIO
FL. ARTEMIDORI Donation of burial place ( AD 2nd century ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 335, n. 136 ). |
D(is)
m(anibus) ° M. Herenni ° Proti ; v(ixit) a(nnos) XXII
° m(enses) II d(ies) V. Fecerunt parentes ° M. Herennius
Agricola et ° Herennia Lacena filio. |
°
Chirographum : Ollaria n(umero) IIII, ° cineraria n(umero)
IIII, intrantibus par-°te laeva, que sunt in monumento ° T. Flavi
Artemidori, quod est via ° Salaria in agro Volusi Basilidis
° ientibus ab urbe parte sinistra, do-°nationis
causa mancipio accepit ° M. Herennius
Agricola de T. Flavio ° Artemidoro
IIS n(ummo) I, libripende M. ° Herennio Iusto ; antestatus
est Ti. ° Iulium Erotem, inque vacuam ° possessionem
earum ollarum ° et cinerariorum T. Flavius Arte-°midorus
Herennio Agricole ire ° aut mittere ossaque inferre per-°misit,
sacrumque quotiens face-°re vellit Herennius Agricola ° heredesve
eius, permisit, clavis<q>ve ° eius monumenti potestatem
factu-°rum se dixit, dolumque malum ° huic rei abesse afuturumque
° <es>se. Haec recte dari fieri praestari-°que
stipulatus est M. Herennius ° Agricola, spepondit T. Flavius
° Artemidorus. |
Act(um)
XVIII k. Ianuar. ° C. Calpurnio Flacco, L. Trebio °
Germano cos. |
|