LEGES
ARAE AUGUSTI NARBONENSIS The altar of Augustus at Narbonne ( AD 11 and 12-13 ) |
CIL XII, n. 4333 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
T(ito)
Statilio Taur[o] / L(ucio) Cassio Longino / co(n)s(ulibus) X K(alendas)
Octobr(es) / numini Augusti votum / susceptum a plebe Narbo/nensium
in perpetuom / quod bonum faustum felixque sit Imp(eratori) Caesari
/ divi f(ilio) Augusto p(atri) p(atriae) pontifici maximo trib(unicia)
potest(ate) / XXXIIII coniugi liberis gentique
eius senatui / populoque Romano et colonis incolisque
/ c(oloniae) I(uliae) P(aternae) N(arbonensis) M(artii) qui se numini
eius in perpetuum / colendo obligaverunt plebs Narbonen/sium aram Narbone
in foro posuit ad / quam quot annis VIIII K(alendas) Octobr(es) qua
die / eum saeculi felicitas orbi terrarum / rectorem edidit tres equites
Romani / a plebe et tres libertini hostias singu/las inmolent et colonis
et incolis ad supplicandum numini eius thus et vinum / de suo ea die
praestent et VIII K(alendas) Octobr(es) / thus et vinum prae/stent K(alendis)
quoque Ianuar(iis) thus et vinum / colonis et incolis praestent VII
quoq(ue) / Idus Ianuar(ias) qua die primum imperium / orbis terrarum
auspicatus est thure / vino supplicent et hostias
singul(as) in/molent et colonis incolisque thus vi/num ea die praestent
et pridie K(alendas) Iunias quod ea die T(ito) Statilio / Tauro M(anio)
Aemilio Lepido co(n)s(ulibus) iudicia / plebis decurionibus coniunxit
hostias / singul(as) inmolent et thus et vinum ad / supplicandum numini
eius colonis et / incolis praestent exque iis tribus equitibus Roman[is
tribusve] / libertinis unu[s // [Plep]s Narbone(n)sis a[ram] / numinis
Augusti de[di]cavit [---] / [------] / [---] legibus iis q(ae) i(nfra)
s(criptae) s(unt) numen Caesaris Aug(usti) p(atris) p(triae) quando
tibi / hodie hanc aram dabo dedicabo/que his legibus hisque regioni/bus
dabo dedicabo quas hic / hodie palam dixero uti infimum / solum huiusque
arae titulorum/que est si quis tergere ornare / reficere volet quod
beneficii / causa fiat ius fasque esto sive / quis hostia sacrum faxit
qui / magmentum nec protollat id/circo tamen probe factum esto si /
quis huic arae donum dare au/gereque volet
liceto eademq(ue) / lex
ei dono esto quae arae est / ceterae leges huic arae titulisq(ue) /
eadem sunto quae sunt arae / Dianae in Aventino hisce legi/bus hisque
regionibus sicuti / dixi hanc tibi aram pro Imp(eratore) / Caesare Aug(usto)
p(atre) p(atriae) pontifice maxi/mo tribunicia potestate XXXV coniuge
liberis genteque eius / senatu populoque R(omano) colonis / incolisque
col(oniae) Iul(iae) Patern(ae) Narb(onensis) Mart(ii) qui se numini
eius in per/petuum colendo obligaverunt / doque dedicoque uti sies volens
/ propitium |
|