LEGES
ARAE AUGUSTI NARBONENSIS The altar of Augustus at Narbonne ( AD 11 and 12-13 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 227-229, n. 73 ). |
a) in antica |
T. Statilio
Taur[o] | L. Cassio Longino | cos. X k. Octobr(es) | Numini
Augusti votum | susceptum a plebe Narbo||nensium inperpetuom. | |
Quod
bonum faustum felixque sit imp. Caesari | divi f(ilio) Augusto p(atri)
p(atriae) pontifici maximo trib(unicia) potest(ate) | XXXIIII, coniugi
liberis gentique eius, senatui | populoque Romano et colonis incolisque
|| c(oloniae) I(uliae) P(aternae) N(arbonis) M(artii), qui se numini
eius inperpetuum | colendo obligaverunt. |
Plebs
Narbonen|sium aram Narbone in foro posuit, ad | quam quot annis VIIII
k. Octobr., qua die | eum saeculi felicitas orbi terrarum || rectorem
edidit, tres equites Romani | a plebe et tres libertini hostias singu|las
inmolent et colonis et incolis ad | supplicandum numini eius thus et
vinum | de suo ea die praestent ; et VIII k. Octobr. || thus vinum
colonis et incolis item prae|stent ; k. quoque Ianuar. thus et
vinum | colonis et incolis praestent ; VII quoq(ue) | idus Ianuar.,
qua die primum imperium | orbis terrarum auspicatus est, thure || vino
supplicent et hostias singul(as) in|molent et colonis incolisque thus
vi|num ea die praestent. | |
Et
pridie k. Iunias, quod ea die T. Statilio | Tauro M’. Aemilio
Lepido cos. iudicia || plebis decurionibus coniunxit, hostias | singul(as)
inmolent et thus et vinum ad | supplicandum Numini eius colonis et |
incolis praestent. | |
Exque
iis tribus equitibus Roman[is tribusque] || libertinis unu[s
— — — — — — — — — — — — — |
b) in latere |
[Plep]s
Narbonesis a[ram] | Numinis Augusti de[di]cavit |
<— —> | legibus iis q(uae) i(nfra) s(criptae)
s(unt). || |
Numen
Caesaris Aug(usti) p(atris) p(atriae), quando tibi | hodie hanc aram
dabo dedicabo|que, his legibus hisque regioni|bus dabo dedicaboque,
quas hic | hodie palam dixero, uti infimum || solum huiusque arae titulorum|que
est : |
si
quis tergere ornare | reficere volet, quod beneficii | causa fiat, ius
fasque esto : — sive | quis hostia sacrum faxit, qui || magmentum
nec protollat, id|circo tamen probe factum esto : si | quis huic
arae donum dare au|gereque volet, liceto, eademq(ue) | lex ei dono esto,
quae arae est : — || ceterae leges huic arae titulisq(ue)
| eaedem sunto, quae sunt arae | Dianae in Aventino. |
Hisce
legi|bus hisque regionibus, sic
uti | dixi, hanc tibi aram pro imp(eratore) || Caesare Aug(usto) p(atre)
p(atriae) pontifice maxi|mo tribunicia potestate XXXV, | coniuge liberis
genteque eius, | senatu populoque R(omano), colonis | incolisque col(oniae)
Iul(iae) Patern(ae) Narb(onis) || Mart(ii), qui se Numini eius in per|petuum
colendo obligaverunt, | doque dedicoque, uti sies volens | propitium. |
|