LEX COLLEGII AQUAE
  
( Statutes ? ) of the conlegium aquae
  
( 1st century BC - AD 14 )
 

 
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 91-94, n. 32 ).
  

 
      — — — — — — — — — — — — — | — — mult]a esto a(ssium) D. |
      [Cui magisteriu]m ex h(ac) l(ege) capere gerere licebit, s[i is magister | factus erit, ei, nisi luci pal]am in conlegio aquae intra paticabulum, quo die mag(isterio) | [abibit, iuraverit se hoc conlegium re]mque hoiusce   conlegi,   quod   quidquid   penus   sese   venit, | [recte administravisse, neque se adversus h(anc)] l(egem) fecisse scientem d(olo) m(alo) in suo magisterio, suosque prohibuisse || [quominus adversus h(anc) l(egem) facerent, quod eius sat]is sit, a(ssium) D multa esto. |
      [Qui magister ita non iuraverit, is deinde ma]g(ister) ni esto nive suffragium inito : si quis adversus ea faxit, multa | [esto a(ssium) C. Ei, qui excusabitur necesse sibi esse i]re peregre longius p(assuum) CXX (milibus) reip(ublicae) et litis causa, magistrorum | [de ea re iudicium esto. Qui ita post tempus excusabitur,   ei multa] esto a(ssium) L. Idcirco nihilominus deieratio esto apud magistros | [ita uti s(upra) s(criptum) e(st) : si non deieraverit ita], uti s(upra) s(criptum) e(st), a(ssium) C multa esto. |
      [Nuntius, per quem quis ita se excusavit, tempore ius]to si non denuntiarit, ipsius multam sufferto, | [aut cum eo tantae pecuniae, quantae quis ita multatus erit, ex hac] lege actio esto. |
      [Magister si cui fulloni ex h(ac) l(ege) multam dicere volet,] liceto, si semel si saepius volet : dictio esto a(ssis) I. |
      [Pro conlegio ni quis fulloniam fecisse] nive cretulentum exegisse velit, nisi in duabus lacunis p(opuli) R(omani) ius emet : | [qui contra fecerit, adversus eum qui volet rem conlegii] gerere liceto, magistrisve denuntiamino   in   biduo   continuo :   ni nuntiar(it) || [ei, qui quem impedierit qui ad fonte]m venerit, multa a(ssium) V esto. |
      [In eum, qui contra h(anc) l(egem) fulloniam fecerit cretulentumque exeg]erit, ex h(ac) l(ege) magister magistrive iudicium danto. Qui ni iuraverit | [paratum se esse excipere iudicium praeto]ris, recuperatorem unum communem adeunto simulque iuranto | [se non calumniae causa fecisse facturumve esse :] ni ita iurassit, multa esto a(ssium) D. |
      [Quem magister ex h(ac) l(ege) iudicare iusserit, is ni] iudicassit ita uti s(upra) s(criptum) e(st), multa esto recuperatore uno quotque || [ei i(n) c(onsilio) e(runt) in singulos a(ssium) V, praeterquam si cui non liquebit ; qua de re mag(ister) fac]ito uti iuret, isque sibi testium causa esse dicet magis quam | [iuris rem dubiam. Qui s(upra) s(cripti) s(unt) ex magistrorum edictis perpe]tuis rem iudicanto : ni ita iudicarint, ita multa esto recuper(atore) | [uno quotque ei in consilio erunt, uti s(upra) s(criptum) e(st).
      Praeterquam   si   qui   iuraverit corporis vitium sibi impedimen]to esse, ita gnatum esse, ni iudicassit, a(ssium) V (milium) multa esto. Id | [vitium si simulatum erit, multa] esto a(ssium) V (milium).
 

 
►  Bibliography
 
 

Marini, Gli atti e monumenti de' fratelli arvali, I, Roma, 1795, 70 ; Dirksen, Beiträge zur Kunde des römischen Rechts, Leipzig, 1825, pp. 216 ss. ; Haubold & Spangenberg, Antiquitatis romanae monumenta legalia..., Berlin, 1830,
n. 36 ; Mommsen, ZGR, 15, 1850, p. 345 ; Rudorff, ZGR, 15, 1850, pp. 203-272 ; Huschke, Multa und Sacramentum, Leipzig, 1874, pp. 533 ss. ; CIL VI, n. 10298 ; Mommsen, GS, III (1907), pp. 108 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 394-397, n. 178 ; Arangio-Ruiz, FIRA III, Firenze, 1943, pp. 91-94, n. 32 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 792 ; Forbes, Studies in Ancient Technology, Leiden, 1966, pp. 89 and 97 ; Dorcey, The Cult of Silvanus : A Study in Roman Folk Religion, Leiden-New York-Köln, 1992, p. 85 ; Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, p. 208 ; Descœudres, Ostia : port et porte de la Rome antique, Genève, 2001, p. 190 ; Hodge, Roman aqueducts & water supply, London, 2002, p. 450 ; Weiss, Sklave der Stadt : Untersuchungen zur öffentlichen Sklaverei in den Städten des Römischen Reiches, Stuttgart, 2004, p. 121 ; Lassère, Manuel d'épigraphie romaine, I, Paris, 2005, p. 483 ; Bianco, Aqua ducta, aqua distributa : La gestione delle risorse idriche in età romana, Torino, 2007, p. 185 ; Biundo in Hermon, Vers une gestion intégrée de l'eau dans l'empire romain (Coll. intern., Université Laval, 2006), Roma, 2008, p. 169 ; Liu, Collegia centonariorum : The guilds of textile dealers in the Roman West, Leiden-Boston, 2009, p. 36.

 
►  Source : Stone fragment found at Rome, now lost.