LEX
COLLEGII AESCULAPII ET HYGIAE Laws of the collegium Aesculapi et Hygiae ( AD 153 ) |
CIL VI, n. 10234 = ILS 7213 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Lex
collegi(i) Aesculapi et Hygiae /
Salvia C(ai) f(ilia) Marcellina
ob memoriam Fl(avi) Apolloni proc(uratoris) Aug(usti) qui
fuit a pinacothecis et Capitonis Aug(usti) l(iberti) adiutoris / eius
mariti sui optimi piissimi donum dedit collegio Aesculapi et Hygiae
locum aediculae cum pergula et signum marmoreum Aesculapi et solarium
tectum iunctum in / quo populus collegi(i) s(upra) s(cripti) epuletur
quod est via Appia ad Martis intra milliarium I et II ab urbe euntibus
parte laeva inter adfines Vibium Calocaerum et
populum item / eadem Marcellina collegio s(upra) s(cripto) dedit donavitque
HS L m(ilia) n(ummum) hominibus n(umero)
LX sub hac condicione ut ne plures adlegantur quam numerus
s(upra) s(criptus) et ut in locum / defunctorum loca veniant et liberi
adlegantur vel si quis locum suum legare volet filio vel fratri vel
liberto dumtaxat ut inferat arkae n(ostrae) partem / dimidiam funeratici
et ne eam pecuniam s(upra) s(criptam) velint in alios usus convertere
sed ut ex usuris eius summae diebus infra scriptis locum
confrequentarent / ex reditu eius summae si
quod comparaverint sportulas hominib(us) n(umero) LX ex decreto universorum
quod gestum est in templo divorum in aede divi Titi con/ventu pleno
qui dies fuit V Id(us)
Mart(ias) Bruttio Praesente et Iunio Rufino
co(n)s(ulibus) uti XIII K(alendas) Oct(obres) die felicissimo n(atali)
Antonini Aug(usti) n(ostri) Pii p(atris) p(atriae) sportulas dividerent
in / templo divorum in aede divi Titi C(aio) Ofilio Hermeti q(uin)q(uennali)
p(er)p(etuo) vel qui tunc erit |(denarios) III
Aelio Zenoni patri collegi(i) |(denarios) III Salviae Marcellinae matri
collegi(i) |(denarios) III imm(unibus) / sing(ulis) |(denarios) II cur(atoribus)
sing(ulis) |(denarios) II populo sing(ulis) |(denarios) I item pl(acuit)
pr(idie) Non(as) Nov(embres) n(atali) collegi(i) dividerent ex reditu
s(upra) s(cripto) ad Martis in scholam n(ostram) praesentibus q(uin)q(uennali)
|(denarios) VI patri colleg(ii) |(denarios) VI / matri collegi(i) |(denarios)
VI imm(unibus) sing(ulis) |(denarios) IIII cur(atoribus) sing(ulis)
|(denarios) IIII panem [a(ssium)] III vinum mensuras q(uin)q(uennali)
|(sextariorum) VIIII patr(i) coll(egii) |(sextariorum) VIIII imm(unibus)
sing(ulis) |(sextariorum) VI cur(atoribus) sing(ulis) |(sextariorum)
VI populo sing(ulis) |(sextariorum) III item
pr(idie) Non(as) Ian(uarias) / strenuas dividerent sicut s(upra) s(criptum)
est XIII K(alendas) Oct(obres) item VIII K(alendas) Mart(ias) die kar(a)e(!)
cognationis ad Martis eodem loco dividerent sportulas
pane(m) et vinum sicut s(upra) s(criptum) est
/ pr(idie) Non(as) Nov(emres) item pr(idie) Id(us) Mart(ias) eodem loco
cenam quam Ofilius Hermes q(uin)q(uennalis) omnib(us) annis dandam praesentibus
promisit vel sportulas sicut solitus est dare item / XI K(alendas) Apr(iles)
die violari eodem loco praesentibus dividerentur sportulae vinu pane
Sicut diebus s(upra) s(criptis) item V Id(us) Mai(as) die
rosae eodem loco praesentib(us) dividerentur
spor/tulae vinu et pane sicut diebus s(upra) s(criptis) ea condicione
qua in conventu placuit universis ut diebus s(upra) s(criptis) ii qui
ad epulandum non convenissent sportulae et pane et vinu / eorum venirent
et praesentibus divideretur excepto eorum qui trans mare erunt vel qui
perpetua valetudine detinetur item P(ublius) Aelius Aug(usti) lib(ertus)
Zenon / eidem collegio s(upra) s(cripto) ob memoriam M(arci) Ulpi Aug(usti)
lib(erti) Capitonis fratris sui piissimi dedit donavitque HS X m(ilia)
n(ummum) uti ex reditu eius summae in contri/butione sportularum dividerentur
quod si ea pecunia omnis
quae s(upra) s(cripta) est quam dedit donavit collegio s(upra) s(cripto)
/ Salvia C(ai) f(ilia) Marcellina et P(ublius) Aelius Aug(usti) lib(ertus)
Zeno in alios usus convertere voluerint quam in eos usus qui s(upra)
s(cripti) s(unt) quos ordo collegi(i) n(ostri) decrevit et uti / haec
omnia q(uae) s(upra) s(cripta) s(unt) suis diebus ut ita fiant dividantque
quod si adversus ea quid fecerint sive quid ita non fecerint tunc q(uin)q(uennalis)
vel curato/res eiusdem collegi qui tunc erunt si adversus ea quid fecerint
q(uin)q(uennalis) et curatores s(upra) s(cripti) uti poenae nomine arkae
n(ostrae) inferant HS XX m(ilia) n(ummum) / hoc decretum ordini n(ostro)
placuit in conventu pleno quod gestum est in templo
divorum in aede divi
Titi V Id(us) Mart(ias) C(aio) Bruttio Prae/sente A(ulo) Iunio Rufino
co(n)s(ulibus) q(uin)q(uennali) C(aio) Ofilio Hermete curatorib(us)
P(ublio) Aelio Aug(usti) lib(erto) Onesimo et C(aio) Salvio Seleuco |
► Source : Marble tablet found in Rome, Italy ( Barberini's collections ). |