LEX
COLLEGII AESCULAPII ET HYGIAE Laws of the collegium Aesculapi et Hygiae ( AD 153 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 105-109, n. 36 ). |
L e x c o l l e g i A e s c u l a p i e t H y g i a e. | |
Salvia
C. f(ilia) Marcellina ob memoriam Fl. Apolloni proc(uratoris) Aug(usti)
qui fuit a pinacothecis et Capitonis Aug(usti) l(iberti) adiutoris |
eius, mariti sui optimi piissimi, donum dedit collegio Aesculapi et
Hygiae locum aediculae cum pergula et signum marmoreum Aesculapi et
solarium tectum iunctum, in | quo populus collegi s(upra) s(cripti)
epuletur, quod est via Appia ad Martis intra milliarium I et II ab urbe
euntibus parte laeva inter
adfines Vibium Calocaerum et populum ; item | eadem
Marcellina collegio s(upra) s(cripto) dedit donavitque (sestertium)
L m(ilia) n(ummum) hominibus n(umero) LX sub hac condicione, ut ne plures
adlegantur quam numerus s(upra) s(criptus), et ut in locum || defunctorum
<<loca>> veniant et liberi adlegantur, vel si quis locum
suum legare volet filio vel fratri vel liberto dumtaxat, ut inferat
arkae n(ostrae) partem | dimidiam funeratici ; et ne eam pecuniam
s(upra) s(criptam) velint in alios usus convertere, sed ut ex usuris
eius summae diebus infra scriptis locum confrequentarent : | ex
reditu eius summae si quod comparaverint, sportulas hominib(us) n(umero)
LX ex decreto universorum, quod gestum est in templo divorum in aede
divi Titi con|ventu pleno, qui dies fuit V id(us) Mart(ias) Bruttio
Praesente et Iunio Rufino cos., uti XIII k(alendas) Oct(obres) die felicissimo
n(atali) Antonini Aug(usti) n(ostri) Pii p(atris) p(atriae) sportulas
dividerent : in | templo divorum in aede divi Titi C. Ofilio Hermeti
q(uin)q(uennali) p(er)p(etuo), vel qui tunc erit, (denarios) III, Aelio
Zenoni patri collegi (den.) III, Salviae Marcellinae matri collegi (den.)
III, imm[un(ibus)] || sing(ulis) (den.) II, cur(atoribus)
sing(ulis) (den.) II, populo sing(ulis) (den.) I. Item pl(acuit) pr(idie)
non(as) Nov(embres) n(atali) collegi dividerent ex reditu s(upra) s(cripto)
ad Martis in scholam n(ostram) praesentibus q(uin)q(uennali) (den.)
VI, patr(i) colleg(i) (den.)
VI, | matri collegi (den.) VI, imm(unibus) sing(ulis) (den.)
IIII, cur(atoribus) sing(ulis) (den.) IIII, panem [a(ssium)]
III ; vinum mensuras q(uin)q(uennali) s(extariorum) VIIII, patr(i)
coll(egi) s. VIIII, imm(unibus) sing(ulis) s.
VI, cur(atoribus) sing(ulis) s. VI, populo sing(ulis) s. III. Item pr(idie)
non(as) Ian(uarias) | strenuas dividerent, sicut s(upra) s(criptum)
est XIII k. Oct. Item VIII k. Mart. die kare
cognationis ad Martis eodem loco dividerent sportulas pane(m)
et vinum, sicut s(upra) s(criptum) est |
prid. non. Nov. Item
pr. id. Mart. eodem
loco cenam, quam Ofilius Hermes q(uin)q(uennalis)
omnib(us) annis dandam praesentibus promisit, vel sportulas sicut solitus
est dare. Item | XI k. Apr. die
violari eodem loco praesentibus dividerentur sportulae vinu
pane, sicut diebus s(upra) s(criptis). Item V id. Mai. die rosae eodem
loco praesentib(us) dividerentur spor||tulae vinu et pane sicut diebus
s(upra) s(criptis). Ea condicione, qua in conventu placuit universis,
ut diebus s(upra) s(criptis) ii, qui ad epulandum non convenissent,
sportulae et pane et vin[u] | eorum venirent et praesentibus
divideretur, excepto eorum, qui trans mare erunt vel qui perpetua valetudine
detinetur. |
Item
P. Aelius Aug(usti) lib(ertus) Zenon | eidem collegio s(upra) s(cripto)
ob memoriam M. Ulpi Aug. lib. Capitonis fratris sui piissimi dedit donavitque
(sestertium) X m(ilia) n(ummum), uti ex reditu eius summae in contri|butione
sportularum dividerentur. |
Quodsi
ea pecunia omnis, quae s(upra) s(cripta) est, quam dedit donavit collegio
s(upra) s(cripto) | Salvia C. f. Marcellina et P. Aelius Aug. lib.
Zeno, in alios usus convertere voluerint quam in eos usus, qui s(upra)
s(cripti) s(unt), quos ordo
collegi n(ostri) decrevit, et
uti || haec omnia, q(uae) s(upra)
s(cripta) s(unt), suis diebus ut ita fiant dividant<ur>que :
quodsi adversus ea quid fecerint sive quid ita non fecerint, tunc q(uin)q(uennalis)
vel curato|res eiusdem collegi, qui tunc erunt, si adversus ea quid
fecerint, q(uin)q(uennalis) et curatores s(upra) s(cripti) uti poenae
nomine arkae n(ostrae) inferant (sestertium) XX m(ilia) n(ummum). | |
Hoc
decretum ordini n(ostro) placuit in conventu pleno, quod gestum est
in templo divorum in aede divi Titi V id.
Mart. C. Bruttio Prae|sente A. Iunio
Rufino cos., q(uin)q(uennali) C. Ofilio
Hermete, curatorib(us) P. Aelio Aug. lib. Onesimo et C. Salvio Seleuco. |
► Source : Marble tablet found in Rome, Italy ( Barberini's collections ). |