|
ABDICATIO
FILIAE INGRATAE Disownment of a daughter by a family ( December 16, AD 573 ) |
( V. Arangio-Ruiz, Fontes iuris Romani antejustiniani, III, Firenze, 1943, pp. 33-37, n. 15 ). Latin translation |
. . . . . . . .
Itaque in te proiciendam et indignam ut nomine uociteris adiectoque
patronymico ad hanc perueni scriptam et legitimam renuntiationem et
abdicationem, per quam horrendissimum iuratus iusiurandum declaro expellere
te et eicere et iam publice expulisse te ab omni legitimo affectu per
totum solis cursum in futurum et coram omni imperio et potestate et
throno et
dominatione, inde ab hodie et per totum aeternum et infinitum tempus,
ne ulla omnino tu illa meo nomine des neque recipias, uel me uiuente
uel post mortem meam, sed tamquam extranea separata sis in perpetuum
a sanguine et genere meo et ab omni mearum rerum substantia, ut iuste
et recte alienam te esse oporteat ab omni pro me sub sole obligatione
et actione, nec ad hereditatem peruenias in numero filiorum meorum omnium,
sed penitus abiecta et exheres et sine parte sis in qualibet communione
et possessione hereditatis meae : omnia enim et uniuersa bona mea,
praesentia et futura, mobilia et immobilia et semouentia, cuiusque speciei
et generis et materiae et qualitatis et quantitatis, coniuncta et dispersa,
a pretiosis speciebus usque ad uilia siue lignea siue fictilia siue
. . . . . . siue uitrea, filiorum meorum (dilectorum)
sunt, sed eorum tantum qui subiecte semper et in omnibus rebus uoluntati
meae oboedierunt, et iussui et institutis
et
rationi meae obsequentes paternam originem ingenio atque humanitate
ostentant. Tibi tantum, superbae et maleficae et inimicae filiae, nihil
eorum debetur nec ad te pertinere uolo praeter Falcidiam legibus definitam,
loco hereditatis tuae qua indigna iam nunc reperta es : quod et
in hora testamenti mei scripti et rati dispono et ordino, ut nihil unquam
praeterea accipere possis sed penitus et perpetuo excludaris :
quantum acerbi dedisti, tantum acerbi secundum leges recipis, exemplum
mali quod pati merentur omnes inimici liberi. Maneat igitur apud te
haec contumelia, et aeterno flagitio sit posteris tuis ut spuriis et
libertinis et abdicatis et sceleratis. Et ut omnia cognoscantur quae
contra te tuosque posteros dixi, a societate mea penitus excludendos,
per Deum coeli uiuentem et omnium rerum dominum atque regem Christum
publicos executores huius uici mei Aphrodites et publicos irenarchas
obsecro, inprimisque disertissimum
et
clarissimum uirum defensorem ciuitatis . . . . . . ,
ut praesenti renuntiationi et abdicationi et abstentioni (quanta
fieri possit diuulgatio per eos detur), proferaturque praesertim
in publico foro et in arce, ab omnibus meditata, septem dies, ut omnibus
nota sit impiae audaciae poena a peruersa et stulta et imprudente filia
admissae taliaque facere studentes deterreantur. Cum autem hominum conuersatio
omnium tribunalium seuerissimum sit, per assiduam et peremptoriam uocem
praeconis clarissimis dignitatibus inseruientis secundum decretum ex
diuinis legibus praesentem abdicationem feci ad omnium notitiam, ut
uoce praesentium fama expandatur haec omnia semper et absolute rata
futura esse. |
|