LEX VARIA
DE MAIESTATE ( 90 BC ) |
Appianus, Bell. Civ., I, 37 ( Firmin-Didot, Paris, 1840 ). |
Οὕτω
μὲν δὴ καὶ Δροῦσος ἀνῄρητο δημαρχῶν. Καὶ οἱ ἱππεῖς ἐπίβασιν ἐς συκοφαντίαν
τῶν ἐχθρῶν τὸ πολίτευμα αὐτοῦ τιθέμενοι, Κόιντον Οὐράιον δήμαρχον ἔπεισαν
εἰσηγήσασθαι κρίσεις εἶναι κατὰ τῶν τοῖς Ἰταλιώταις ἐπὶ τὰ κοινὰ φανερῶς
ἢ κρύφα βοηθούντων, ἐλπίσαντες τοὺς δυνατοὺς ἅπαντας αὐτίκα εἰς ἔγκλημα
ἐπίφθονον ὑπάξεσθαι καὶ δικάσειν μὲν αὐτοί, γενομένων δ' ἐκείνων ἐκποδὼν
δυνατώτερον ἔτι τῆς πόλεως ἐπάρξειν. Τὸν μὲν δὴ νόμον ἀπαγορευόντων
τῶν ἑτέρων δημάρχων μὴ τίθεσθαι, περιστάντες οἱ ἱππεῖς σὺν ξιφιδίοις
γυμνοῖς ἐκύρωσαν· ὡς δ' ἐκεκύρωτο, αὐτίκα τοῖς ἐπιφανεστάτοις τῶν βουλευτῶν
ἐπεγράφοντο κατήγοροι. Καὶ Βηστίας μὲν οὐδ' ὑπακούσας ἑκὼν ἔφευγεν ὡς
οὐκ ἐκδώσων ἑαυτὸν εἰς χεῖρας ἐχθρῶν, καὶ Κόττας ἐπ' ἐκείνῳ παρῆλθε
μὲν ἐς τὸ δικαστήριον, σεμνολογήσας δὲ ὑπὲρ ὧν ἐπεπολίτευτο, καὶ λοιδορησάμενος
τοῖς ἱππεῦσι φανερῶς, ἐξῄει τῆς πόλεως καὶ ὅδε πρὸ τῆς ψήφου· Μούμμιος
δ', ὁ τὴν Ἑλλάδα ἑλών, αἰσχρῶς ἐνεδρευθεὶς ὑπὸ τῶν ἱππέων ὑποσχομένων
αὐτὸν ἀπολύσειν κατεκρίθη φεύγειν καὶ ἐν Δήλῳ διεβίωσεν. |
Asconius, 22a ( Clark, Oxford, 1907 ). |
Circa ver. a prim. XXXX |
Ab
eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen
vocatus : vexatus a Q. Vario tribuno plebis est. — Non
multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas
in invidia esset, Q. Varius tr. pl. legem tulit ut quaereretur
de iis quorum ope consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent.
Tum Q. Caepio vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem
opprimendi eius egit ut Q. Varius tribunus plebis belli concitati
crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno LXXII. Ille per viatorem
arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur, dissuadentibus amicis
ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiceret, innixus
nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto respondendi
loco dixit : ‘ Q. Varius Hispanus M. Scaurum
principem senatus socios in arma ait convocasse ; M. Scaurus
princeps senatus negat ; testis nemo est : utri vos, Quirites,
convenit credere ? ’ Qua voce ita omnium commutavit
animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur. |
Cicero, Brut., 89 ( Richard, Paris, 1934 ). |
304. Erat
Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius
legatus ; aberat etiam M. Antonius ; exercebatur una
lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis ; quoi
frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem
principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste
diserto uterque Philippo, cuius in testimonio contentio et uim accusatoris
habebat et copiam. 305. Reliqui qui tum
principes numerabantur in magistratibus erant cotidieque fere a nobis
in contionibus audiebantur. erat enim tribunus plebis tum C. Curio,
quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione uniuersa relictus ;
Q. Metellus Celer non ille quidem orator sed tamen non infans ;
diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi
quidem habitabant in rostris ; C. etiam Iulius aedilis curulis
cotidie fere accuratas contiones habebat. sed me cupidissumum audiendi
primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. reliquos frequenter
audiens acerrumo studio tenebar cotidieque et scribens et legens et
commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. iam
consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat. |
Valerius Maximus ( Kempf, Leipzig, 1888 ). |
III, 7. (8) Eadem
M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus.
qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam
prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit : ‘ est
enim inicum, Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem
uitae reddere, sed tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et
actis meis interesse non potuit, interrogare : Varius Seuerus Sucronensis
Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse
ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat : utri
creditis ? ’ cuius admiratione populus conmotus Varium
ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . VIII, 6. (4) Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae : sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit. |
|