LEX VALERIA DE AERE ALIENO
   
( 86 BC )


     
Cicero, Font( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
1. (1) ... <o>portuisse an ita dissoluit ut omnes alii dissoluerunt ? Nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam a M. Fonteio quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem soluisse ; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos. (2) Quid accusas, quid reprendis ? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an uos in errorem inducere uelit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium ; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. Reprehendis solutionis genus ; eodem modo Hirtuleium dissoluisse publicae tabulae coarguunt. Laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit ; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. Nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes <a>d <diuersam u>e<te>ris aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. Nam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense por<torium> conducta habebant.
  
2. (3)
 ... cite ... Nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solueretur detraxisse dicat ; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis uestigium reperietur. Atqui homines, si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt, reprehensos uidemus primum testibus ; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione ; deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. Fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae ; res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc uim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. Acceptas populo Romano pecunias omnis isti rettulerunt ; si protinus aliis aeque magnas aut soluerunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, e ra...
 

  
  
Link : Cicero, Font., 1-5.
  


Traduction française