|
LEX
TULLIA DE AMBITU
Tullian law concerning bribery and electoral malpractice
( 63
BC ) |
|
Cicero, Mur. ( Nisard, Paris, 1840 ).
|
|
2. (3) ... Negat
fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam seuere
gesto consulatu causam L. Murenae attingere. ... |
.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
23. (46) ... Legem
ambitus flagitasti, quae tibi non deerat ; erat enim seuerissime
scripta Calpurnia. Gestus est mos et uoluntati et dignitati tuae. Sed
tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse
armasset ; petitioni uero refragata est. (47) Poena
grauior in plebem tua uoce efflagitata est ; commoti animi tenuiorum.
Exsilium in nostrum ordinem ; concessit senatus postulationi tuae,
sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit.
Morbi excusationi poena addita est ; uoluntas offensa multorum
quibus aut contra ualetudinis commodum laborandum est aut incommodo
morbi etiam ceteri uitae fructus relinquendi. |
.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
32. (67) ...
Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis ? Ambitum
accusas; non defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim.
Puniui ambitum, non innocentiam ; ambitum uero ipsum uel tecum
accusabo, si uoles. ... |
.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
41. (89) Sed
quid eius matrem aut domum appello quem noua poena legis et domo et
parente et omnium suorum consuetudine conspectuque priuat ? Ibit
igitur in exsilium miser ? Quo ? ... |
|
Cicero, Planc.,
34, 83 ( Nisard,
Paris, 1840 ).
|
|
... hic
etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores
epilogos possem dicere. ... |
|
Cicero, Sest.,
44, 133 ( Cabaret-Dupaty,
Paris, 1919 ).
|
|
... Acta
mea sibi ait displicere. quis nescit ? qui legem meam contemnat,
quae dilucide uetat gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus
sit dare. |
|
Cicero, Vat., 15, 37 ( Cabaret-Dupaty, Paris,
1919 ).
|
|
Atque
illud etiam audire (de) te cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim
ex senatus consulto, tulerim sine ui, tulerim saluis auspiciis,
tulerim salua lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim
cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt, paream ; cum mea
lex dilucide uetet biennio quo quis petat petiturusue sit gladiatores
dare nisi ex testamento praestituta die, quae tanta in te sit amentia
ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare ? num quem putes illius
tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse reperiri qui
se interponat quo minus reus mea lege fias ? |
|
Dion Cassius, XXXVII, 29 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
|
|
ὁ
δὲ δὴ Κατιλίνας ὧδέ τε καὶ διὰ τάδε ἀπώλετο. ἔδοξε τῇ βουλῇ, τήν τε
ὑπατείαν καὶ τότε αἰτήσαντος αὐτοῦ, καὶ πᾶν ὁτιδήποτε ἐνεδέχετο ὅπως
ἀποδειχθῇ μηχανωμένου, δέκα ἐτῶν φυγήν, τοῦ Κικέρωνος ἐς τὰ μάλιστα
ἐνάγοντος, τοῖς ἐπιτιμίοις τοῖς ἐπὶ τῷ δεκασμῷ τεταγμένοις προσνομοθετῆσαι. ... |
|
► Bibliography
Rotondi, Leges
publicae populi Romani, Milano, 1912, p. 379 ; Ville,
La gladiature en Occident, Roma, 1981, pp. 81-84 ;
Lintott, JRS, 80, 1990, pp. 1-16 ; Deniaux, Clientèles
et pouvoir à l'époque de Cicéron, Roma,
1993, p. 293 ; Crawford,
Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 761-762, n. 53 ;
Ryan, Rank and participation in the republican senate,
Stuttgart, 1998, p. 130 ; Rosillo López,
La corruption à la fin de la république romaine
(IIe-Ier s. av. J.-C.) : Aspects politiques
et financiers, Stuttgart, 2010, pp. 42 and 61-62.
|
|