ROGATIO
TERENTILIA ( 462 BC ) |
Livius, III ( Nisard, Paris, 1864 ). |
9. (1) Sic
res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo
urbanos motus excitauerunt. (2) C. Terentilius
Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum
tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem
criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile
liberae ciuitati inuehebatur : (3) nomine
enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse ;
(4) quippe duos pro uno dominos acceptos,
immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes
metus legum omniaque supplicia uerterent in plebem. (5) Quae
ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri
creentur legibus de imperio consulari scribendis ; quod populus
in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam
suam pro lege habituros. (6) Qua promulgata
lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent,
senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur, qui adeo atrociter
in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si ambo consules
infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit :
(7) insidiatum eum et tempore capto adortum
rem publicam. (8) Si quem similem eius
priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non
potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra ciuitate, in
conluuione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium
laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
(9) Quid tandem ? Illi non licere,
si quid consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint,
diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saeuitum
sit ? (10) Non illum consulare imperium
sed tribuniciam potestatem inuisam intolerandamque facere ; quam
placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala.
Neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit. (11) "Vos"
inquit Fabius, "ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis
potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem uniuersorum
comparatam esse ; tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus.
(12) Nobis miserum, inuidiosum uobis
est, desertam rem publicam inuadi. Non ius uestrum, sed inuidiam minueritis.
Agite cum collega ut rem integram in aduentum consulum differat. Ne
Aequi quidem ac Volsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli
superboque nobis bello institere." (13) Agunt
cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata,
consules extemplo arcessiti. |
10. (1) Lucretius
cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. Et auget gloriam adueniens
exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum
abduceret. Reliqua uendita, quibus domini non exstitere. (2) Debebatur
omnium consensu consuli triumphus ; sed dilata res est, tribuno
de lege agente ; id antiquius consuli fuit. (3) Iactata
per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est ; cessit
ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. Tum imperatori exercituique
honos suus redditus. (4) Triumphauit
de Volscis Aequisque ; triumphantem secutae suae legiones. Alteri
consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret. (5) Anno
deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio nouos adgressa
consules est ; erant consules P. Volumnius Ser. Sulpicius.
(6) Eo anno caelum ardere uisum, terra
ingenti concussa motu est. Bouem locutam, cui rei priore anno fides
non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem
ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur ; quod intercidit,
sparsum ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret. (7) Libri
per duumuiros sacrorum aditi ; pericula a conuentu alienigenarum
praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent ;
inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. Id factum ad impediendam
legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. (8) Ecce,
ut idem in singulos annos orbis uolueretur, Hernici nuntiant Volscos
et Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus ; Antii summam
rei positam ; Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere ;
id caput, eas uires belli esse. (9) Vt
haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur ; consules belli administrationem
inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi prouincia
esset. (10) Tribuni coram in foro personare,
fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. Iam ne
uirtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte eludi. (11) Quia
occidione prope occisos Volscos et Aequos mouere sua sponte arma posse
iam fides abierit, nouos hostes quaeri ; coloniam fidam propinquam
infamem fieri. Bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana,
(12) quam oneratam armis ex urbe praecipiti
agmine acturi essent, exsilio et relegatione ciuium ulciscentes tribunos.
(13) Sic, ne quid aliud actum putent,
uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum domi, dum togati
sint, caueant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. (14) Si
animus sit, non defore auxilium ; consentire omnes tribunos. Nullum
terrorem externum, nullum periculum esse ; cauisse deos priore
anno ut tuto libertas defendi posset. Haec tribuni. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
31. ... (2) Tribuni
plebis iidem refecti. Hi sequente anno, T. Romilio C. Veturio
consulibus, legem omnibus contionibus suis celebrant : pudere se
numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto
superiore lustro iacuisset. (3) Cum maxime
haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt Aequos in agro Tusculano
esse. Fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. Ambo
consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inueniunt.
(4) Ibi pugnatum. Supra septem milia
hostium caesa, alii fugati ; praeda parta ingens. Eam propter inopiam
aerarii consules uendiderunt. Inuidiae tamen res ad exercitum fuit,
eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit. (5) Itaque
ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus
dies dicta est Romilio ab C. Caluio Cicerone tribuno plebis, Veturio
ab L. Alieno aedile plebis. (6) Vterque
magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius
quindecim. Nec haec priorum calamitas consulum segniores nouos fecerat
consules. Et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre
non posse. (7) Tum abiecta lege quae
promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus : finem
tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges displicerent, at illi
communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia
ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari. (8) Rem
non aspernabantur patres ; daturum leges neminem nisi ex patribus
aiebant. Cum de legibus conueniret, de latore tantum discreparet, missi
legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius
Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae
ciuitatium instituta mores iuraque noscere. |
|