LEX MUNICIPII TARENTINI
  
Charter of Tarentum
   
( 89-62 BC )
 

 
( M. H. Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 301-312, n. 15 ).
 

 
Nota : the underlined letters indicate the damaged letters.
 

 
vacat  VIIII  vacat
 
(Col. I)
 
1  ne esse liceat ; neiue qu[is], quod eius municipi pequniae publicae sacrae/ religiossae est erit, fra[u]dato neiue au[e]rtito neiue facito quo eorum/ quid fiat neiue per litteras publicas fraudemue publicum peius/
4  facito   d(olo)   m(alo).   quei   faxit   quant[i]   ea  res  erit  quadruplum  multae  esto/  eamque  pequniam mu[n]icipio dare damnas esto eiusque pequniae/ magistratus, queiquomque in municipio erit, petitio exactioque esto./ IIIIuir(ei) aedilesque, quei h(ac) l(ege) primei erunt, quei eorum Tarentum uenerit,/
8  is in diebus (uiginti) proxumeis, quibus post h(anc) l(egem) datam primum Tarentum uenerit,/ facito quei pro se praes stat praedes praediaque ad IIIIuir(um) det quod satis/ sit, quae pequnia public[a sa]cra religiosa eius municipi ad se in suo magistratu/ peruenerit, eam pequni[a]m municipio Tarentino saluam recte esse futur<a>m/
12  eiusque  rei  rationem  r[ed]diturum  ita  utei  senatus  censuerit.  isque  IIIIuir,/  quoi  ita praes dabitur, ac[c]ipito idque in tabu[leis p]ubliceis scriptum sit/ facito. quique quomqu[e] comitia duouireis a[ed]ilibusue rogandeis/ habebit, is antequam maior pars curiarum quemque eorum, quei/
16  magistratum eis comitieis petent, renuntiabit, ab eis quei petent praedes/ quod satis sit accipito, [q]uae pequnia publica sacra religiosa eius municipi/ [ad] quemque eorum in eo magistratu peruenerit, eam pequniam municipio/ Tarentino saluam rec[te] ess[e futu]ra[m ei]usque rei ration[e]m redditurum/
20  ita  utei  senatus  ce[nsu]erit,  [i]dque  in  [tabul]eis  publiceis  scriptum  sit,  facito./  quodque  [quoi]que neg[oti pub]lice in m[unicipi]o de s(enatus) s(ententia) datum erit negotiue/ publicei gesserit pequniamque publica[m deder]it exegerit, is quoi ita negotium/ datum erit negotiue quid publice gesser[it] pequniamue publicam dederit/
24  exegerit, eius rei rationem senatui reddito refertoque in di[eb]us (decem) proxume[is],/ quibus senatus eius municipi censuer[i]t sine d(olo) m(alo). vacat/ quei decurio municipi Tarentinei est erit queiue in municipio Tarenti[no in]/ senatu sententiam deixerit, is in o[pp]ido Tarentei aut intra eius muni[cipi]/
28  fineis aedificium quod non minu[s] (mille quingentis) tegularum tectum sit habeto [sine]/ d(olo) m(alo). quei eorum ita aedificium suom non habebit seiue quis eorum/ aedificium emerit mancupioue acceperit quo hoic legi fraudem f[aciat],/ is in annos singulos (sestertium) n(ummum) (quinque milia) municipio Tarentino dare damnas esto. vacat/ nei quis in oppido quod eius municipi e[r]it aedificium detegito neiue dem[olito]/ neiue disturbato, nisei quod non deterius restituturus erit, nisei d[e] s(enatus) s(ententia)./ sei quis aduersus ea faxit, quant[i] id aedificium <f>[u]erit, tantam pequni[a]m/ municipio dare damnas esto eiusque pequniae [qu]ei uolet petiti[o] esto./
36  magi(stratus) quei exegerit dimidium in [p]ublicum referto, dimidium in l[u]deis, quos/ publice in eo magistratu  facie[t],  consumito,  seiue  ad monumentum suom/ in publico consumere uolet, l[icet]o idque ei s(ine) f(raude) s(ua) facere liceto. vacat/ sei quas uias fossas clouacas IIII[v]uir IIuir aedilisue eius municipi caussa/
40  publice facere immittere commutare aedificare munire uolet intra/ eos fineis quei eius municipi erun[t], quod eius sine iniuria fiat, id ei facere liceto. vacat/ quei pequniam municipio Tarentin[o] non debebit, sei quis eorum quei/
44  municeps erit neque eo sexennio [p]roxumo, quo exeire uolet, duouirum
 
(Col. II)
 
1  a[ediliumue  fuerit ---]/  m[---]/  qu[---]/  ut[---]/  is[---]/  m[---]/ [---]/ [---]/ sei q[u---]/ neiue[ ---]/ Tar[ent---]/ fiat[ ---]/ at[---]/ II[---]/ sei qu[---]/ pos[---]/ qu+[---]/ quod uid[---]/ facito [---]/ quo die qu[---]/ est quae[ ---]/ est [---]/
24  [---]/ [---]/ [---]/[---]/ [---]/ [---]/ [---]/[---]/ [---]/ re[---]/ eas i[---]/ testamen[t---]/ facto mort[---]/ oporteret[ ---]/   item   iei   omn[es ---]/   sei  ceiuitate[m ---]/  frau[d---]/  a  qu[---]/  eode[m ---]/  fine[---]/  iuris  I[---]/  de ite[rum ? ---]
 

 
►  Bibliography
 
 
Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6086 ; Gatti, Scialoja & de Petra, MonAnt, 6, 1895, pp. 405-442 ; AE 1896, n. 93 and 108 ; Beaudouin, RHD, 1896, pp. 407-410 ; Scialoja, RAL, 1896, p. 275 ; Scialoja, BIDR, 1896-97, pp. 1-22 ; AE 1897, n. 134 ; Tardif, RHD, 1897, pp. 113-116 ; Scialoja, RAL, 1898, pp. 216-219 = Studi giuridici, II, pp. 99-101 ; Mommsen, EE, IX (1903), pp. 1-11 = GS, I, pp. 146-161 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 120-122, n. 27 ; CIL I2 (1918), n. 590 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 282-284, n. 20 ; Scialoja, Studi giuridici, II, Roma, 1934, pp. 45-57 ; Rudolph, Stadt und Staat im rômischen Italien, Leipzig, 1935, pp. 124-129 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 62 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 166-169, n. 18 ; Arangio-Ruiz & Vogliano, Ath, 20, 1942, pp. 1-10 ; CIL I2 (1943), p. 833 ; Degrassi, Ath, 26, 1948, pp. 254-258 ; Degrassi, MAL, 8, 1949, pp. 281-345 = Scritti vari, I, Roma, 1962, pp. 99-177 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 343-344 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 396 ; Tibiletti, St. de Francisci, IV, Milano, 1956, p. 609 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 64-65, n. 63 ; Frederiksen, JRS, 55, 1965, pp. 183-198 ; Gasperini, Il municipio tarantino, Terza miscellanea greca e romana, Roma, 1971, pp. 143-209 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 196-199, n. 2 ; Pani, Ricerche e studi : quaderni del Museo Archeologico Provinciale "Francesco Ribezzo" di Brindisi, 12, 1979 = St. Marzano, pp. 93-104 ; Luzzato, Scritti minori epigrafici e papirologici, Bologna, 1984, pp.255-264 ; CIL I2 (1986), p. 915 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 301-312, n. 15 ; Ryan, Rank and participation in the republican senate, Stuttgart, 1998, p. 78 ; AE 2004, n. 427 ; Caballos & Colubi in Rodríguez Neila & Melchor, Poder central y autonomía municipal : la proyección pública de las élites romanas de Occidente, Córdoba, 2006, pp. 17-54 ; Dupraz in Bodelot, Eléments "asyntaxiques" ou hors structure dans l'énoncé latin : Actes du colloque international de Clermont-Ferrand (2005), Clermont-Ferrand, 2007, pp. 211-212.
 
 
►  Source : Six fragments of a bronze tablet found at Tarento ( = Tarentum ), Italy, in 1894.
 


 Traduction française     English translation