LEX MUNICIPII TARENTINI
  
Charter of Tarentum
   
( 89-62 BC )
 

 
CIL I2, n. 590 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
] / ne esse liceat neive qu[is] quod eius municipi pequniae publicae sacrae / religiossae est erit fra[u]dato neive av[o]rtito neive facito quo eorum / quid fiat neive per litteras publicas fraudemve publicum peius / facito d(olo) m(alo) quei faxit quant[i] ea res erit quadruplum multae esto / eamque pequniam mu[n]icipio dare damnas esto eiusque pequniae / magistratus quei quomque inmunicipio erit petitio exactioque esto / ii IIvir(ei) aedilesque quei h(ac) l(ege) primei erunt quei eorum Tarentum venerit / is in diebus XX proxumeis quibus post h(anc) l(egem) datam primum Tarentum venerit / facito quei pro se praes stat praedes praediaque ad IIIIvir(os) det quod satis / sit quae pequnia public[a sa]cra religiosa eius municipi ad se insuo magistratu / pervenerit eam pequni[a]m municipio Tarentino salvam recte esse futur[a]m / eiusque rei rationem r[ed]diturum ita utei senatus censuerit isque IIIIvir / quoi ita praes dabitur ac[c]ipito idque in tabu[leis p]ubliceis scriptum sit / facito quique quomqu[e] comitia duovireis a[ed]ilibusve rogandeis / hebebit is antequam maior pars curiarum quemque eorum que[i] / magistratum eis comitieis petent renuntiabit ab eis quei petent praedes / quod satis sit accipito [q]uae pequnia publica sacra religiosa eius municipi / [ad] quemque eorum in eo magistratu pervenerit eam pequniam municipio / Tarentino salvam rec[te] ess[e futu]ra[m ei]usque rei ration[e]m redditurum / ita utei senatus ce[nsu]erit [i]dque in [tabul]eis  publiceis  scriptum  sit  facito  /  quodque  [quoi]que  neg[oti  pub]lice  inm[unicipi]o  de s(enatus) s(ententia) datum erit negotive / publicei gesserit pequniamque publica[m deder]it exegerit is quoi ita negotium / datum erit negotive quid publice gesser[it] pequniamve publicam dederit / exegerit eius rei rationem senatui reddito refertoque in di[eb]us X proxume[is] / quibus senatus eius municipi censuer[i]t sine d(olo) m(alo) / quei decurio munipi Tarentinei est erit queive in municipio Tarenti[no in] / senatu sententiam deixerit is in o[pp]ido Tarentei aut intra eius muni[cipi] / fineis aedificium quod non minu[s] MD tegularum tectum sit habeto [sine] / d(olo) m(alo) quei eorum ita aedificium suom non habebit seive quis eorum [eo] / aedificium emerit mancupiove acceperit quo hoic legi fraudem f[aceret] / is in annos singulos HS n(ummum) V(milia) municipio Tarentino dare damnas esto / neiquis inoppido quod eius municipi e[r]it aedificium detegito neive dem[olito] / neive disturbato nisei quod non deterius restituturus erit   nisei   d[e]   s(enatus)   s(ententia)   /   seiquis adversa eius faxit quant[i] id aedificium f[u]erit tantam pequni[a]m / municipio dare damnas esto eiusque pequniae [que]i volet petiti[o] esto / mag(istratus) quei exegerit dimidium in [p]ublicum referto dimidium in l[u]deis quos / publice in eo magistratu facie[t] consumito seive ad monumentum suom / in publico consumere volet l[icet]o idque ei s(ine) f(raude) s(ua) facere liceto / seiquis vias fossas clovacas III[I]vir aedilisve eius municipi caussa / publice facere immittere commutare aedificare munire volet intra / eos fineis quei eius municipi erun[t] quod eius sine iniuria fiat id ei facere / liceto / quei pequniam municipio Tarentin[o] non debebit sei quis eorum quei / municeps erit neque eo sexennio [p]roxumo quo exeire volet duovirum / [ // A[---] / M[---] / qu[---] / VI[---] / IS[---] / M[---] / [------] / [------] / seiq[uis ---] / NE[---] / Tar[---] / fia[---] / AT[---] / D[---] / seiqu[is ---] / pos[---] / qu[---] / quod vid[---] / facito [---] / quodie qu[---] / est quae [---] / est [---] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / [------] / re[---] / eas I[---] / testam[---] / facto mort[---] / oporteret [---] / item iei omn[---] / sei ceivitate [---] / frau[---] / aqu[---] / eode[---] / fine[---] / iuris I[---] / de ite[
 

 
►  Bibliography
 
 
Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6086 ; Gatti, Scialoja & de Petra, MonAnt, 6, 1895, pp. 405-442 ; AE 1896, n. 93 and 108 ; Beaudouin, RHD, 1896, pp. 407-410 ; Scialoja, RAL, 1896, p. 275 ; Scialoja, BIDR, 1896-97, pp. 1-22 ; AE 1897, n. 134 ; Tardif, RHD, 1897, pp. 113-116 ; Scialoja, RAL, 1898, pp. 216-219 = Studi giuridici, II, pp. 99-101 ; Mommsen, EE, IX (1903), pp. 1-11 = GS, I, pp. 146-161 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 120-122, n. 27 ; CIL I2 (1918), n. 590 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 282-284, n. 20 ; Scialoja, Studi giuridici, II, Roma, 1934, pp. 45-57 ; Rudolph, Stadt und Staat im rômischen Italien, Leipzig, 1935, pp. 124-129 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 62 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 166-169, n. 18 ; Arangio-Ruiz & Vogliano, Ath, 20, 1942, pp. 1-10 ; CIL I2 (1943), p. 833 ; Degrassi, Ath, 26, 1948, pp. 254-258 ; Degrassi, MAL, 8, 1949, pp. 281-345 = Scritti vari, I, Roma, 1962, pp. 99-177 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 343-344 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 396 ; Tibiletti, St. de Francisci, IV, Milano, 1956, p. 609 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 64-65, n. 63 ; Frederiksen, JRS, 55, 1965, pp. 183-198 ; Gasperini, Il municipio tarantino, Terza miscellanea greca e romana, Roma, 1971, pp. 143-209 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 196-199, n. 2 ; Pani, Ricerche e studi : quaderni del Museo Archeologico Provinciale "Francesco Ribezzo" di Brindisi, 12, 1979 = St. Marzano, pp. 93-104 ; Luzzato, Scritti minori epigrafici e papirologici, Bologna, 1984, pp.255-264 ; CIL I2 (1986), p. 915 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 301-312, n. 15 ; Ryan, Rank and participation in the republican senate, Stuttgart, 1998, p. 78 ; AE 2004, n. 427 ; Caballos & Colubi in Rodríguez Neila & Melchor, Poder central y autonomía municipal : la proyección pública de las élites romanas de Occidente, Córdoba, 2006, pp. 17-54 ; Dupraz in Bodelot, Eléments "asyntaxiques" ou hors structure dans l'énoncé latin : Actes du colloque international de Clermont-Ferrand (2005), Clermont-Ferrand, 2007, pp. 211-212.
 
 
►  Source : Six fragments of a bronze tablet found at Tarento ( = Tarentum ), Italy, in 1894.
 


Traduction française     English translation