LEX SULPICIA SEMPRONIA
   
( 304 BC )


     
Livius, IX, 46 ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ).
  

 
... aedem Concordiae in area Volcani summa inuidia nobilium dedicauit ; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
 

     
Gai Institutiones, II ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
  

 
5. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur, quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de ea re lata aut senatus consulto facto. 6Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. 7. Sed in prouinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere uidemur; utique tamen, etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur : item quod in prouinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.
 

  
  
Link : Livius IX, 41-46.
  


Traduction française