LEX
SILIA DE PONDERIBUS PUBLICIS Plebiscite on weights and measures ( 287-218 BC ) |
|
Festus, F. 246 ( FIRA I, Firenze, 1941 ). |
Publica
pondera [ad legitimam normam exacta esse] ex ea causa Iunius in . . . . [colligi]t
quod duo Silii, P. et M., trib. pl., rogarint his uerbis : |
Ex
ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier solet, uti
coaequatur se dolo malo, uti quadrantal uini LXXX pondo siet ;
congius uini X p(ondo) siet ; VI sextari congius siet uini ;
duodequinquaginta sextari quadrantal siet uini ; sextarius aequus
aequo cum librario siet ; sex decemque librari in modio sient.
Si quis magistratus aduersus hac d(olo) m(alo) pondera modiosque uasaque
publica modica minora maioraue faxit iusseritue fieri, dolumue adduit,
quod ea fiant, eum quis uolet magistratus multare, dum minore parti
familias taxat liceto ; siue quis in sacrum iudicare uoluerit,
liceto. |
|