ROGATIO
SEXTIA AGRARIA ( 414 BC ) |
Livius, IV, 49 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
7. Bolis
insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta nouis uiribus oppidum
firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio
Cosso L. Valerio Potito Q. Fabio Vibulano iterum M. Postumio
Regillensi. 8. Huic bellum aduersus Aequos
permissum est, prauae mentis homini, quam tamen uictoria magis quam
bellum ostendit. 9. Nam exercitu impigre
scripto ductoque ad Bolas cum leuibus proeliis Aequorum animos fregisset,
postremo in oppidum inrupit. Deinde ab hostibus in ciues certamen uertit
et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido
fidem mutauit. 10. Eam magis adducor
ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta
coloniaque noua minus praedicatione tribuni praedae fuerit. 11. Auxit
eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias
in urbem reuertit, audita uox eius in contione stolida ac prope uecors,
qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas
quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti — dignum enim
esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse —
"Malum quidem militibus meis" inquit, "nisi quieuerint."
Quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit. 12. Et
tribunus plebis, uir acer nec infacundus, nactus inter aduersarios superbum
ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret
uoces quae inuidiae non ipsi tantum sed causae atque uniuerso ordini
essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium
in disceptationem trahebat. 13. Tum uero
secundum tam saeuum atque inhumanum dictum "Auditis" inquit,
"Quirites, sicut seruis malum minantem militibus ? 14. Tamen
haec belua dignior uobis tanto honore uidebitur quam qui uos urbe agrisque
donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti uestrae prospiciunt,
qui pro uestris commodis aduersus tam crudeles superbosque aduersarios
depugnant ? 15. Incipite deinde
mirari cur pauci iam uestram suscipiant causam. Quid ut a uobis sperent ?
An honores, quos aduersariis uestris potius quam populi Romani propugnatoribus
datis ? 16. Ingemuistis modo uoce
huius audita. Quid id refert ? Iam si suffragium detur, hunc qui
malum uobis minatur, iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire uolunt
praeferetis." |
|