LEX SERVILIA REPETUNDARUM
   
( 111-100 BC )
 

 
Cicero, Balb. ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ).
 

 
23. ... (53) ... Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat ? quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi uiri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem ciuitate T. Coponius, ciuis item summa uirtute et dignitate, nepotes T. et C. Coponios nostis, damnato C. Masone ciuis Romanus est factus ? (54) An lingua et ingenio patefieri aditus ad ciuitatem potuit, manu et uirtute non potuit ? Anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat ? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat ? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse uoluerunt ?
     24. Quod si acerbissima lege Seruilia principes uiri ac grauissimi et sapientissimi ciues hanc Latinis, id est foederatis, uiam ad ciuitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen <et> eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum ualerent ? Num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Seruiliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium ciuitatis ?
 

 
Cicero, Rab. Post., 4 ( Nisard, Paris, 1840 ).
 

 
8. Est enim haec causa ‘ Quo ea pecunia peruenerit ’ quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo uniuersae <lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit peruenerit. si est hoc nouum in lege Iulia, sicuti multa sunt seuerius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum noua ; 9. sin hoc totidem uerbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Seruilia, per deos immortalis ! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem nouorum iudiciorum in rem publicam inducimus ?
 

 
 
►  Links : Cicero, Balb., 21-28  |  Cicero, Rab. Post., 1-5.
 
 

 Traduction française