LEX
SEMPRONIA DE PROVINCIIS CONSULARIBUS ( 123 BC ) |
Cicero, Dom., 9, 24 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
Itane
uero ? tu prouincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus
maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut
necesse esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege
Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte
nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus ... |
Cicero, Balb., 27, 61 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
... C. Caesarem
senatus et genere supplicationum amplissimo ornauit et numero dierum
nouo : idem in angustiis aerari uictorem exercitum stipendio adfecit,
imperatori decem legatos decreuit, lege Sempronia succedendum non
censuit. ... |
Cicero, De prov. cons., 2, 3 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
Quattuor
sunt prouinciae, Patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias
esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio uidemus esse
coniunctas et Syria et Macedonia, quas uobis inuitis et oppressis pestiferi
illi consules properuersae rei publicae praemiis occupauerunt. Decernandae
nobis sunt lege Sempronia duae. ... |
Sallustius, Iug., 27, 3 ( Richard, Paris, 1933 ). |
... Ac
ni C. Memmius tribunus plebis designatus, uir acer et infestus
potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos
factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis inuidia prolatandis
consultationibus dilapsa foret : tanta uis gratiae atque pecuniae
regis erat. Sed ubi senatus dilicti conscientia populum timet, lege
Sempronia prouinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae ... |
|