LEX
SCANTINIA DE NEFANDA VENERE ( After 227 BC ) |
Ausonius, Epig., XCI ( Green, Oxford, 1991 ). |
Iuris
consulto, cui vivit adultera coniunx, Papia lex placuit, Iulia displicuit.
quaeritis, unde haec sit distantia ? semivir ipse Scantiniam metuens
non metuit Titiam. |
Cicero, Fam., VIII ( Wesenberg, Leipzig, 1885 ). |
12. Scr.
Romae mense Septembri a.u.c. 704. — Pudet
me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis,
qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo
avarus, ut ea solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi
indixit, ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile
animadverterem male eum de me cogitare. Posteaquam vero comperi eum
collegium tentasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio,
ut nunc est mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum
deferre Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab eo deprecarer
iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.
Quid ergo est ? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant
meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui satisfaceret
quidem me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini alienissimo
et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius
simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum
quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satisfecisset, per
hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non destitit arcessere
Polam Servium accusatorem, inire cum Domitio consilia. Quibus cum parum
procederet, ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege
me volerunt, qua ipsi dicere non poterant : insolentissimi homines
summis Circensibusludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt.
Vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi :
quod melius caderet, nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo
quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit.
Praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. Conturbat
me more servi huius, qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus
litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio :
scis Domitio comitiorum diem timori esse ? te exspecto valde et
quam primum videre cupio ; a te peto, ut meas iniurias proinde
doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
14. Scr.
Romae mense Septembri. a.u.c. 704. — Tanti non
fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum, quae hic
gestae sunt, spectaculo careres : numquam tibi oculi doluissent,
si in repulsa Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et
plane studia ex partium sensu apparuerunt : perpauci necessitudinem
secuti officium praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus,
ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis,
quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, cuius ego auctor fuerim.
Nunc furit tam gavisos homines suum dolorem unumque move studiosiorem
Antonii : nam Cn. Saturninum adolescentem adolescens ipse
Cn. Domitius reum fecit, sane quam superiore a vita invidiosum ;
quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone spe post Sex. Peducaei
absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem
non videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit
eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum
potiuntur, sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati
C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias
tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse, si
ab exercitu recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo
exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam
recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum
quid consilii capiam, reperio — quod non dubito quin
te quoque haec deliberatio sit perturbatura — ; nam
mihi cum hominibus his et gratia et necessitudinem cum : causam
illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in
dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur,
honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem,
et id melius statuere, quod tutius sit. In hac discordia video Cn. Pompeium
senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnes, qui
cum timore aut mala spe vivant, accessuros ; exercitum conferendum
non esse. Omnino satis spatii est ad considerandas utriusque copias
et eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum :
scis Appium censorem hic ostenta facere : de signis et tabulis,
de agri modo, de aere alieno acerrime agere ? persuasum est ei
censuram lomentum aut nitrum esse : errare mihi videtur ;
nam sordes eluere vult, venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per
deos atque homines ! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae
iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere ;
crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit
de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid
putem futurum : si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat,
video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ;
uterque et animo et copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset,
magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat. |
Juvenalis, Sat., II, 43-48 ( Clouard, Paris, 1934 ). |
Quod
si uexantur leges ac iura, citari ante omnis debet Scantinia. respice
primum et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos defendit numerus
iunctaeque umbone phalanges. magna inter molles concordia. non erit
ullum exemplum in nostro tam detestabile sexu. |
Suetonius, Dom., 8, 3 ( Ihm, Leipzig, 1908 ). |
Suscepta
correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi
inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae
notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quaestorium uirum,
quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis
feminis lecticae usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque;
equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii
crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine lege
Scantinia condemnauit ... |
|