|
LEX
MUNICIPII SALPENSANI Municipal charter of Salpensa ( AD 81-84 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 223-228, n. 4 ). XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX |
R. Ut magistratus civitatem Romanam consequantur. |
[XXI. . . Qui
IIvir aedilis quaestor ex hac lege factus erit, cives Romani sunto,
cum post annum magistratu] | abierint, cum parentibus coniugibusque
ac liberis, qui legitumis nuptis quae|siti in potestatem parentium fuerint,
item nepotibus ac neptibus filio | nat[is natabus], qui quaeque
in potestate parentium fuerint ; dum ne plures c(ives) R(omani) | sint,
quam quod ex h(ac) l(ege) magistratus creare oportet. | |
XXII. Qui
quaeque ex h. l. exve edicto imp(eratoris) Caesaris Aug(usti) Vespasiani,
imp(eratoris)ve Titi | Caesaris Aug(usti), aut imp(eratoris)
Caesaris Aug(usti) Domitiani p(atris) p(atriae), civitatem Roman(am) | consecutus
consecuta erit : is ea in eius, qui c(ivis) R(omanus) h(ac) l(ege)
factus erit, potestate | manu mancipio, cuius esse deberet,
si civitate Romana mutatus | mutata non esset, esto idque
ius tutoris optandi habeto, quod | haberet, si a cive Romano
ortus orta neq(ue) civitate mutatus mu|tata esset. |
XXIII. Qui
quaeve [ex] h(ac) l(ege) exve edicto
imp(eratoris) Caes(aris) Vesp(asiani) Aug(usti), imp(eratoris)ve
Titi Caes(aris) Vespasian(i) Au(gusti) | aut
imp(eratoris) Caes(aris) Domitiani Aug(usti) c(ivitatem) R(omanam) consecutus
consecuta erit : is in | libertos libertasve suos suas
paternos paternas, qui quae in c(ivitatem) R(omanam) non | venerit,
deque bonis eorum earum et is, quae libertatis causa inposita | sunt,
idem ius eademque condicio esto, quae esset, si civitate mutatus | mutata
non esset. |
XXIV. Si
eius municipi decuriones
conscriptive municipesve imp(eratori)
Caesari Domitian(o) | Aug(usto) p(atri) p(atriae) IIviratum
communi nomine municipum eius municipi de|tulerint, imp(erator)que Domitianus
Caesar Aug(ustus) p(ater) p(atriae) eum IIviratum receperit | et
loco suo praefectum quem esse iusserit : is praefectus eo iure
esto, quo | esset si eum IIvir(um) i(ure) d(icundo) ex h(ac)
l(ege) solum creari oportuisset, isque ex h(ac) l(ege) solus | IIvir
i(ure) d(icundo) creatus esset. |
XXV. Ex
IIviris qui in eo municipio i(ure) d(icundo) p(raeerunt), uter postea
ex eo municipio proficiscetur | neque eo die in id municipium
esse se rediturum arbitrabitur, quem | praefectum municipi
non minorem quam annorum XXXV ex | decurionibus conscriptisque
relinquere volet, facito ut is iuret per | Iovem et divom
Aug(ustum) et divom Claudium et divom Vesp(asianum) Aug(ustum) et divom | Titum
Aug(ustum) et genium imp(eratoris) Caesaris Domitiani
Aug(usti) deosque Penates ; | quae IIvir(um) qui i(ure)
d(icundo) p(raeest), h(ac) l(ege) facere oporteat, se, dum praefectus
erit, d(um) t(axat) quae eo | tempore fieri possint facturum,
neque adversus ea [f]acturum scientem | d(olo) m(alo) ;
et cum ita iuraverit, praefectum eum eius municipi relinquito. Ei | qui
ita praefectus relictus erit, donec in id municipium alteruter ex IIviris | adierit,
in omnibus rebus id ius eaque potestas esto, praeterquam de praefec|to
relinquendo et de c(ivitate)
R(omana) consequenda, quod ius
quaeque potestas h(ac) l(ege) | IIviris qui iure
dicundo praeerunt datur. Isque dum praefectus erit quo|tiensque municipium
egressus erit, ne plus quam singulis diebus abesto. | |
XXVI. Duovir(i)
qui in eo municipio i(ure) d(icundo) p(raesunt), item aediles [qui]
in eo municipio sunt, item | quaestores
qui in eo municipio sunt, eorum
quisque in diebus quinq(ue) | proxumis post
h(anc) l(egem) datam ; quique IIvir(i) aediles quaestoresve postea
ex h(ac) l(ege) | creati erunt, eorum quisque in diebus quinque
proxumis, ex quo IIvir | aedilis quaestor esse coeperit, priusquam
decuriones conscriptive || habeantur, iuranto pro contione
per Iovem et divom Aug(ustum) et divom Claudi|um et divom Vespasianum
Aug(ustum) et divom Titum Aug(ustum) et genium Domitiani Aug(usti) deosque
Penates : se, quodquomque ex h(ac) l(ege) exque re communi m(unicipum)
m(unicipi) Flavi | Salpensani censeat, recte esse facturum,
neque adversus h(anc) l(egem) remve commu|ne[m] municipum eius municipi
facturum scientem d(olo) m(alo), quosque prohi|bere possit prohibiturum ;
neque se aliter consilium habiturum neq(ue) aliter | daturum
neque sententiam dicturum, quam ut [ex] h(ac) l(ege) exque re communi | municipum
eius municipi censeat fore. Qui ita non iuraverit, is HS X (milia) | municipibus
eius municipi d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae deque ea pecunia
mu|nicipum eius municipi cui volet, cuique per hanc legem licebit, actio
peti|tio persecutio esto. |
XXVII. Qui
IIvir(i) aut aediles aut quaestores eius municipi erunt, his IIvir(is)
inter | se et cum aliquis alterutrum eorum aut utrumque ab
aedile aedilibus | aut quaestore quaestoribus appellabit,
item aedilibus inter se, [item quaestoribus inter se] inter|cedendi,
in triduo proxumo quam appellatio facta erit poteritque | intercedi,
quod eius adversus h(anc) l(egem) non fiat, et dum ne amplius quam semel | quisque
eorum in eadem re appelletur, ius potestasque esto, neve quis | adversus
ea quid, quom intercessum erit, facito. |
XXVIII. Si
quis municeps municipi Flavi Salpensani, qui Latinus erit, aput IIvir(os), | qui
iure dicundo praeerunt eius municipi, servom suom servamve suam | ex
servitute in libertate[m] manumiserit, liberum liberamve esse iusserit, | dum
ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutore auctore | quem
quamve manumittat, liberum liberamve esse iubeat : qui ita | manumissus
liberve esse iussus erit, liber esto, quaeque ita manumissa | liberave
[esse] iussa erit, libera esto, uti qui optum[o] iure Latini libertini
li|beri sunt erunt ; dum is qui minor XX annorum erit ita manumittat, | si
causam manumittendi iusta[m] esse is numerus decurionum, per quem | decreta
h(ac) l(ege) facta rata sunt, censuerit. |
XXIX. Cui
tutor non erit incertusve erit, si is eave municeps municipi Flavi Salpensani | erit,
et pupilli pupillaeve non erunt, et ab IIviris, qui i(ure) d(icundo)
p(raeerunt) eius municipi, postu|laverit, uti sibi tutorem det, [et]
eum, quem dare volet, nominaverit : tum is, | a quo postulatum
erit, sive unum sive plures collegas habebit, de omnium colle|garum
sententia, qui tum in eo municipio intrave fines municipi eius erunt, | causa
cognita, si ei videbitur, eum qui nominatus erit tutorem dato. Sive | is
eave, cuius nomine ita postulatum erit, pupil(lus) pupillave erit, sive
is, a quo | postulatum erit, non habebit collegam, [collegave]
eius in eo municipio intrave | fines eius municipi nemo erit :
tum is, a quo ita postulatum erit, causa co|gnita in diebus X proxumis,
ex decreto decurionum, quod cum duae partes | decurionum non
minus adfuerint, factum erit, eum, qui nominatus | erit,
quo ne ab iusto tutore tutela abeat, ei tutorem dato. Qui tutor h(ac)
l(ege) | datus erit, is ei, cui datus erit, quo ne ab iusto
tutore tutela abeat, tam iustus | tutor esto, quam si is c(ivis)
R(omanus) et [ei] adgnatus proxumus c(ivis) R(omanus) tutor esset. |
|