LEX MUNICIPII SALPENSANI
  
Municipal charter of Salpensa
  
( AD 81-84 )
 

 
CIL II, n. 1963 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[Rubrica ut magistratus civitatem Romanam consequantur --- [21] qui IIvir aedilis quaestor ex hac lege factus erit cives Romani sunto cum post annum magistratu] / abierint cum parentibus coniugibusque {h}ac liberi(s)  qui legitumis nuptis quae/siti in potestatem parentium fuer<i=V>nt item nepotibus ac neptibus filio / nat{AL}is [natabus] qui quaeque in potestate parentium fuerint dum ne plures c(ives) R(omani) / sint qua(m) quod ex h(ac) l(ege) magistratus creare oportet / [22] r(ubrica) ut qui civitat(em) Roman(am) consequantur maneant in eorundem m(ancipi)o m(anu) / potestate / qui quae{Q}ve ex h(ac) l(ege) exve {EX}   edicto   Imp(eratoris)   Caesaris   Aug(usti) Vespasiani Imp(eratoris)ve Titi / Caesaris Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris Aug(usti) Domitiani p(atris) p(atriae) civitatem Roman(am) / consecutus consecuta erit is ea in eius qui c(ivis) R(omanus) h(ac) l(ege) factus erit potestate / manu mancipio cuius esse deberet si civitate {Romana} mutatus / mutata non esset esto idque ius tutoris optandi habeto quod / haberet si a cive Romano ortus orta neq(ue) civitate mutatus mu/tata esset [23] r(ubrica) ut qui c(ivitatem) R(omanam) consequentur   iura   libertorum   retineant   /   qui quaeve h(ac) l(ege) exve edicto Imp(eratoris) Caes(aris) Vesp(asiani)   Aug(usti)   Imp(eratoris)ve   Titi   Caes(aris)   Vespasian(i)   Au(gusti)   /   aut Imp(eratoris) Caes(aris) Domitiani Aug(usti) c(ivitatem) R(omanam) consecutus consecuta erit is in / libertos libertasve suos suas paternos paternas qui quae in c(ivitatem) R(omanam) [n]on / venerit deque bonis eorum earum et is quae libertatis causa inposita / sunt idem ius eademque condicio esto quae esset si civitate mutat<u=I>s  / mutata   {E}   non   esset   [24]   r(ubrica)   de   praefecto Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) / si eius municipi(i) decuriones conscriptive municipesve Imp(eratori) Caesari {S} Domitian(o) / Aug(usto)   p(atri)   p(atriae)   IIviratum   communi   nomine   municipum   eius municipi(i) de/tuler<i=A>nt Imp(eratorq)ue Domitian<us=I> Caesar {IS} Aug(ustus) p(ater) p(atriae) eum IIviratum receperit / et loco suo   praefectum   quem   esse   iusserit   is   praefectus   eo (i)u(r)e esto quo / esset si eum IIvir(um) i(ure) d(icundo) ex h(ac) l(ege) solum creari oportuisset isque ex h(ac) l(ege) solus / IIvir i(ure) d(icundo) creatus esset   [25]   r(ubrica)   de   iure   praef(ecti)   qui a IIvir(o) relictus sit / ex IIviris qui in eo munipicio i(ure) d(icundo) p(raeerit) uter postea ex eo municipio proficiscetur / neque eo die in id municip(i)um esse se rediturum arbitrabitur quem / praefectum municipi(i) non minorem quam annorum XXXV ex / decurionibus conscriptisque relinquere volet facito ut is iuret per / Iovem et divom(!) Aug(ustum) et div(u)m Claudium et divom(!) Vesp(asianum) Aug(ustum) et divom(!) / Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) deosque {P}Penates / quae IIvir<os=I> qui i(ure) d(icundo) p(raeest) h(ac) l(ege) facere oporteat se dum praefectus erit d(um) <t=P>(axat) quae eo / tempore fieri possint facturum neque adversus ea [f]acturum scientem / d(olo) m(alo) et cum ita iuraverit praefectum eum eius municipi(i) relinquito <e=I>i / qui ita praefectus relictus erit donec in id municipium alteruter ex IIviris / adierit in omnibus   rebus   id   ius   e<a=R>que potestas esto praeterquam de praefec/to relinquendo et de c(ivitate) R(omana) consequenda quod ius quaeque potestas h(ac) l(ege) / Iiviri(s) <qui=in> iure dicundo praeerunt datur   isque dum praefectus erit quo/tiensque municipium egressus erit ne plus quam singulis diebus abesto / [26] r(ubrica) de iureiurando IIvir(um) et aedil(ium) et q(uaestorum) / duovir(i) qui in eo municipio <i=F>(ure) d(icundo) p(raesunt) item aediles [qui] in eo municipio sunt item / quaestores qui in eo municipio sunt eorum quisque in diebus quinq(ue) / proxumis post h(anc) l(egem) datam quique IIvir(i) aediles quaestoresve postea ex h(ac) l(ege) / creati erunt eorum quisque in diebus quinque proxumis ex quo IIvir / aedil<i=E>s quaestor esse coeperit priusquam decuriones conscriptive // habeantur iuranto pro contione per Iovem et div(u)m Aug(ustum) et divom(!) Claudi/um et divom(!) Vespasianum Aug(ustum) et divom(!)   Titum   Aug(ustum)   et Genium Domitiani / Aug(usti) deosque Penates se quodqu<o=E>mque ex h(ac) l(ege) exqu<e=OD> re communi m(unicipum) m(unicipii) Flavi / Salpensani censeat recte esse facturum ne<q=C>ue adversus h(anc) l(egem) remve commu/ne<m=AV> municipum eius municipi(i) facturum scientem d(olo) m(alo) quosque prohi/bere possit prohibiturum neque se aliter consilium habiturum neq(ue) aliter / daturum neque sent<e=I>ntiam dicturum quam ut [ex] h(ac) l(ege) exqu<e=A> re communi / municipum eius municipi(i) censeat fore qui ita non iuraverit is HS X(milia) / municipibus eius municipi(i) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae deque ea pecunia mu/nicipum eius municipi(i) <q=C>ui volet cuique per hanc legem licebit actio peti/tio persecutio esto [27] r(ubrica) de intercessione IIvir(um) et aedil(ium)   [et] q(uaestorum) / qui IIvir(i) aut aediles aut quaestores eius municipi(i) erunt his IIvir(is) inter / se et cum aliquis alterutrum eorum aut utrumque ab aedile aedilibus / aut quaestore{s} quaestoribus appellabit item aedilibus inter se (!) inter/cedendi in triduo proxumo quam appellatio facta erit poteritque / intercedi quod eius adversus h(anc) l(egem) non fiat et dum ne amplius quam semel / quisque eorum in eadem re appelletur ius potestasque esto neve quis / adversus ea qui<d=C> qu<o=A>m intercessum erit facito / [28] r(ubrica) de servis apud IIvir(um) manumittendis / si quis municeps municipi(i) Flavi Salpensani qui Latinus erit aput IIvir(os) / qui iure dicundo praeerunt eius municipi(i) servom(!) suom(!) servamve suam / ex servitute in libertate[m] manumiserit liberum liberamve esse iusserit / dum ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutore auctore / quem quamve manumittat liberum liberamve esse iubeat qui ita / manumissus liberve esse iussus erit liber esto quaeque ita manumissa / liberave [essa] iussa erit libera esto uti qui optum<o=E> iure Latini libertini li/beri sunt erunt <t=D>um is qui minor XX annorum erit ita manumittat / si causam manumittendi iusta[m] esse is numerus decurionum per quem / decreta h(ac) l(ege) facta rata sunt censuerit [29] r(ubrica) de tutorum datione / cui tutor non erit incertusve erit si is e<a=RE>ve municeps municipi(i) Flavi Salpensani / erit et pupilli pupillaeve non erunt et ab IIviris qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) eius municipi(i) postu/laverit uti sibi tutorem det [et] eum quem dare volet nominaverit <t=D>um is / a quo postulatum erit sive unum sive plures collegas habebit de omnium colle/garum sententia qui tum in eo munipio intrave fines municipi(i) eius erit / causa cognita si ei videbitur eum qui nominatus erit tutorem dato sive / is eave cuius nomine ita postulatum erit pupil(lus) pupillave erit sive is a quo / postulatum erit non habebit collegamque eius in eo municipio intrave / fines eius municipi(i) nemo erit <t=C>um is a quo ita postulatum erit causa co/gnita in diebus X proxumis ex decreto decurionum quod cum duae partes / decurionum non minus adfuerint factum erit eum qui nominatus / erit quo ne ab iusto tutore tuela {h}abeat ei tutorem dato qui tutor h(ac) l(ege) / datus erit is ei cui datus erit quo ne ab iusto tutore tutela {h}abeat tam iustus / tutor esto quam si is c(ivis) R(omanus) et adgnatus proxumus c(ivis) R(omanus) tutor esset / [
 


►  Bibliography
 
 

Rodríguez de Berlanga, Estudios sobre los bronces encontrados en Málaga a fines de octubre de 1851, Málaga, 1853 ; Mommsen, Abhandlungen der Sächsidchen Gesellschafts der Wissenschaften, 3, 1855, pp. 363-507 = GS, I, 1905, pp. 265-373 ; Laboulaye, Les Tables de bronze de Malaga et de Salpensa traduites et annotées, Paris, 1856 ; Rodríguez de Berlanga, Monumentos historicos del municipio Flavio Malacitano, Málaga, 1864, p. 96 ; CIL II (1869), n. 1963 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6088 ; Dessau, WS, 24, 1902, p. 240 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 142-146, n. 30a ; Gradenwitz, Die Stadtrechte von Urso, Salpensa, Malaca in Urtext und Beischrift aufgelöst, Heidelberg, 1920 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 369-374, n. 64 ; Last, CAH, 11, 1936, pp. 456-466 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 108 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 202-208, n. 23 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 281-309, n. 8 ; d'Ors, St. Arangio-Ruiz, III, Napoli, 1953, pp. 415 ss. ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 399 and 872 ss. ; Serrao, l frammento leidense di Paolo : Problemi di diritto criminale romano, Milano, 1956, pp. 6 ss. ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 153-155, n. 191 ; McCrum & Woodhead, Select Documents of the Principates of the Flavian Emperors Including the Year of Revolution, AD 68-96, Cambridge, 1961, n. 453 ; Braunert, Corolla memoriae E. Swoboda dedicata, 5, Graz-Köln, 1966, pp. 68-83 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 223-228, n. 4 ; Orsted, Vespasian og Spanien. Mâl og midler i romersk provinsadministration. Opuscula graecolatina, 14, Copenhague, 1977 ; Sherk, The Roman Empire: Augustus to Hadrian, Cambridge, 1988, pp. 138-140, n. 97 ; González, Bronces jurídicos romanos de Andalucía, Sevilla, 1990, n. 3 ; Nelson & Manthe, Gai Institutiones III 88–181. Die Kontraktsobligationen. Text und Kommentar, Berlin, 1999, p. 188 ; Arcaria, Minima Epigraphica et Papyrologica, 3, 2000, p. 168 ; AE 2001, n. 1205 ; Bodel, Epigraphic evidence : ancient history from inscriptions, London-New York, 2001, p. 187 ; Boatwright, Hadrian and the Cities of the Roman Empire, Princeton, 2003, p. 43 ; Piso, An der Nordgrenze des Römischen Reiches : ausgewählte Studien (1972-2003), Stuttgart, 2005, p. 282 ; Schuol, Augustus und die Juden : Rechtsstellung und Interessenpolitik der kleinasiatischen Diaspora, Frankfurt am Main, 2007, pp. 166-167 ; Caballos Rufino, Cursos sobre el Patrimonio Histórico 12 : Actas de los XVIII Cursos Monográficos sobre el Patrimonio Histórico (Reinosa, 2007), Reinosa, 2008, p. 124 ; Lamoine, Le pouvoir local en Gaule romaine, Clermont-Ferrand, 2009, p. 235.
 
 
►  Source : Bronze tablet found near Malaga, Spain, in 1851.
 


Traduction française