|
LEX
SACRATA ( 494 BC ) |
Livius, II ( Nisard, Paris, 1864 ). |
32. (1)
Agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi
sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio aduersus consules
esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. (2) Ita
tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Hi tres
collegas sibi creauerunt ; in his Sicinium fuisse constat, seditionis
auctorem ; de duobus, qui fuerint, minus conuenit. (3) Sunt,
qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam
legem latam. ... . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
54.
(9) ... tandem,
qui obuersati uestibulo tribuni fuerant, nuntiant domi mortuum esse
inuentum. Quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur
duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pauor tribunos
inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent, morte collegae
monitos. |
Cicero, de rep., II, 33 ( Nisard, Paris, 1841 ). |
58. nam
cum esset ex aere alieno commota ciuitas, plebs montem sacrum prius,
deinde Auentinum occupauit. ac ne Lycurgi quidem disciplina genuit illos
in hominibus Graecis frenos ; nam etiam Spartae regnante Theopompo
sunt item quinque illi quos ephoros appellant, in Creta autem decem,
qui cosmoe uocantur, ut contra consulare imperium tribuni plebis, sic
illi contra uim regiam constituti. |
Cicero, Sest. ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
7. (16) hanc
taetram immanemque beluam, uinctam auspiciis, adligatam more maiorum,
constrictam legum sacratarum catenis ... . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
37. (79) Atqui
ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro
magistratum gereret, rem publicam administraret. itaque fretus sanctitate
tribunatus, cum se non modo contra uim et ferrum sed etiam contra uerba
atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret ... |
Cicero, de prov. cons., 19, 46 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
Quare
aut uobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non abrogatam,
non omnibus fastis legem ferri licere, cum lex feratur, de caelo seruari,
obnuntiari, intercedi, licere, censorium iudicium ac notionem et illud
morum seuerissimum magisterium non esse nefariis legibus de ciuitate
sublatum, si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas ... |
Cicero, de off., III, 31 ( Testard, Paris, 2002 ). |
111. ...
Nullum enim vinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores artius
esse voluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae
... |
Cicero, Dom., 17 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
Vetant
leges sacratae, uetant xii tabulae leges priuatis hominibus inrogari ;
id est enim priuilegium. |
Festus, F 318 ( Bruns, Tübingen, 1909 ). |
Sacratae leges
sunt, quibus sanctum est, qui<<c>>quid adversus eas fecerit,
sacer alicui deorum sit cum familia pecuniaque. Sunt qui esse dicant
sacratas, quas plebes iurata in monte sacro sciverit. |
Gellius, XVII, 21 ( Julien, Paris, 2002 ). |
11. Romae
autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem
sibi plebes creavit ... |
Digesta, I, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
2. (20) Isdem
temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo
post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creavit, qui essent
plebeii magistratus. Dicti tribuni, quod olim in tres partes populus
divisus erat et ex singulis singuli creabantur : vel quia tribuum
suffragio creabantur. |
|