LEX
RUPILIA ( 132 BC ) |
Cicero, Verr. II, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
13. (32) ... Siculi
hoc iure sunt ut, quod ciuis cum ciue agat, domi certet suis legibus,
quod Siculus cum Siculo non eiusdem ciuitatis, ut de eo practor iudices
ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit,
quam illi legem Rupiliam uocant, sortiatur. Quod priuatus a populo
petit aut populus a priuato, senatus ex aliqua ciuitate qui iudicet
datur, cum alternae ciuitates reiectae sunt ; quod ciuis Romanus
a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a ciui Romano, ciuis Romanus
datur ; ceterarum rerum selecti iudices ex conuentu ciuium Romanorum
proponi solent. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
15. (37) ... Scribitur
Heraclio dica. Primo mirantur omnes improbitatem calumniae ; deinde
qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane uidebant adiectum
esse oculum hereditati. Interea dies aduenit quo die sese ex instituto
ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad
hanc dicam sortiendam uenerat. Tum eum docet Heraclius non posse
eo die sortiri, quod lex Rupilia uetaret diebus XXX sortiri dicam quibus
scripta esset. Dies XXX nondum fuerant. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
16. (39) ... Cum
id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum Siculis
inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius
consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in Sicilia
consules praetoresque seruasse, negauit se e lege Rupilia sortiturum :
quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
24. (59) Est
magnum argumentum, uerum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus
iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate
nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum :
iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati uenerat,
sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc — paulo etiam atrocius,
quod Epicrates appellatus omnino non erat — bona patria fortunasque
eius Bidinis tradidit. Ostendit enim nouo modo, si quis quid de absente
peteret, se auditurum. Adeunt Bidini, petunt hereditatem ; procuratores
postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi
iubeat. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
37. (90) Itaque
hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque
confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod dicerent. Tum iste
iis aperte ostendit et confirmauit eos in Sthenium quidquid uellent,
simul atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non procrastinant,
Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas.
Sthenius postulat ut, cum secum sui ciues agant de litteris publicis
corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et
populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque m'ansissent,
urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea
leges ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia dedisset
ut ciues inter sese legibus suis agerent, idemque hoc haberet Verres
ipse in edicto : ut de his omnibus causis se ad leges reiceret. |
Valerius Maximus VI, 9 ( Kempf, Leipzig, 1888 ). |
8. At
P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis
dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit.
ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque
praedonum ac fugitiuorum bello li berati sunt. portus ipsos, si
quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem
status admiratos arbitror : quem enim diurnas capturas exigentem
animaduerterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem
uiderunt. |
|