LEX
ROSCIA THEATRALIS ( 67 BC ) |
Asconius, 79a ( Clark, Oxford, 1907 ). |
Quam
diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse,
cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit. — Aurelia
lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et
tribunos aerarios (?) quam L. Roscius Otho biennio ante confirmavit,
in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur. |
Cicero, Mur., 19, 40 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
L. Otho,
uir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem
sed etiam uoluptatem. Itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium
gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis
est restitutus. |
Cicero, Phil., II, 18 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
44. Visne
igitur te inspiciamus a puero ? Sic opinor ; a principio ordiamur.
Tenesne memoria praetextatum te decoxisse ? ‘ Patris ’,
inquies, ‘ ista culpa est ’. Concedo. Etenim est
pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae tuae, quod sedisti in
quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus
locus constitutus, quamuis quis fortunae uitio, non suo decoxisset. |
Dion Cassius, XXXVI, 40 ( Gros, Paris, 1845-70 ). |
40. Ἐσήνεγκε
μὲν οὖν καὶ ὁ Ῥώσκιος νόμον, ἐσήνεγκε δὲ καὶ ὁ Γάιος ὁ Μάλλιος, ὅτε
ἐδημάρχησεν· ἀλλ' ἐκεῖνος μέν τὰς γὰρ τῶν ἱππέων τὰς ἐν τοῖς θεάτροις
ἕδρας ἀκριβῶς ἀπὸ τῶν ἄλλων ἀφώρισε καὶ ἔπαινον ἐπ' αὐτῷ ἔλαβεν· ὁ δὲ
δὴ Μάλλιος, καὶ δίκην ὀλίγου ὑπέσχε. |
Horatius, Epist., I, 1 ( Leconte de Lisle, Paris, 1911 ). |
60. ... hic
murus aeneus esto nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia,
dic sodes, melior lex an puerorum est nenia, quae regnum recte facientibus
offert, et maribus Curiis et decantata Camillis ? |
Juvenalis, Sat., III, 153-159 ( Clouard, Paris, 1934 ). |
‘ exeat ’
inquit, / ‘ si pudor est, et de puluino surgat equestri, /
cuius res legi non sufficit, et sedeant hic / lenonum pueri quocumque
ex fornice nati, / hic plaudat nitidus praeconis filius inter /
pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae. ’ / sic
libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. |
Juvenalis, Sat., XIV, 315-324 ( Bücheler, 1893 ). |
... nos
te, / nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae / sufficiat
census, si quis me consulat, edam : / in quantum sitis atque
fames et frigora poscunt, / quantum, Epicure, tibi paruis suffecit
in hortis, / quantum Socratici ceperunt ante penates ; /
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. / acribus exemplis
uideor te cludere ? misce / ergo aliquid nostris de moribus,
effice summam / bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. |
Livius, Per., XCIX ( Nisard, Paris, 1864 ). |
L. Roscius
trib. pl. legem tulit ut equitibus Romanis in theatro XIIII gradus proximi
adsignarentur. |
Plinius, Nat. Hist., VII, 30 ( Nisard, Paris, 1877 ). |
117. Te
dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus ;
te suadente Roscio theatralis auctori legis ignouerunt notatasque se
discrimine sedis aequo animo tulerunt ... |
Plutarch, Cic., 13 ( Doehner, Paris, 1847 ). |
... Quum enim ante in theatro Equites permixti
plebi spectassent, primus M. Otho praeturam tum gerens honoris
causa eos a ceteris ciuibus separauit, locumque peculiarem assignauit,
quo etiamnum utuntur. Hoc ad ignominiam suam spectare sentiens populus,
uisum in theatro Othonem exsibilauit, Equites cum plausu exceperunt,
rursumque sibilos populo, plausum Equitibus tollentibus, ita inter se
commissi maledictis se mutuo uexarunt atque magna exstitit inde in theatro
confusio. His auditis, Cicero in theatrum uenit populumque in Bellonae
aedem euocauit ; ibi ab eo dictis castigati quum in theatrum reuertissent,
plausum Roscio alacrem dederunt, in eoque honorando et laudando uinci
se ab Equitibus passi nequaquam sunt. |
Velleius Paterculus, II, 32 ( Shipley, London, 1924 ). |
Per
idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui
ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque
ordinem partitus est ; Otho Roscius lege sua equitibus in theatro
loca restituit. |
|