ROGATIO PAPIRIA DE TRIBUNIS PLEBIS REFICIENDIS
   
( 131 BC )


     
Livius, Per., LIX ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
Cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eumdem tribunum pleb., quotiens uellet, creare liceret, rogationem eius P. Africanus grauissima oratione dissuasit ; in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum uideri. C. Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit.
 

     
Cicero, De am., 25, 96 ( Appuhn, Paris, 1933 ).
  

 
Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis ! Dissuasimus nos ; sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit grauitas, quanta in oratione maiestas ! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
 

     
Cicero, De or., II, 40 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
170. ... "non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum ciuem putabunt : simulasse te et aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti."
 

     
Valerius Maximus, VI, 2 ( Kempf, Leipzig, 1888 ).
  

 
3. Quid ? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit ? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta uiolenter succlamasset, ‘ taceant ’ inquit ‘ quibus Italia nouerca est. ’ orto deinde murmure ‘ non efficietis ’ ait ‘ ut solutos uerear quos alligatos adduxi. ’ uniuersus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat — quantus est honos uirtutis ! — et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus caten<at>ae ceruices totius tunc fori <ora> clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.
 

 
 
►  Links : Livius, Per., LI-LX  |  Cicero, De am.,25  |  Cicero, De or., II, 31-40.
 
 

Traduction française