ROGATIO AGRARIA
   
( 387 BC )
 

     
Livius, VI, 5 ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ).
  

 
Iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur. Ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae. Criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a Volscis fuerit ; ab illis enim tantum, quoad uires et arma habuerint, incursiones eo factas ; nobiles homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore. Haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum uires non essent.
 

  
  
Link : Livius VI, 1-9.
  


Traduction française